|
D. Quae sunt illa sine quibus salus ab initio haberi non potuit? M. Tria
sunt, id est, fides, et sacramenta fidei, et opera bona: quae a
principio ad obtinendam salutem homini proposita videntur. His milites
Christi semper usi sunt: in fide robur in sacramentis fidei arma, in
operibus bonis tela accipientes, quibus contra diabolum pugnaverunt.
Sane quemadmodum neque robur inermi, neque arma sine viribus, aut tela,
contra fortem armatum prodesse possunt dimicanti; ita quidem fides sine
operibus et sacramentorum sanctificatione, et rursus sine fide
sacramenta, aut opera salutis effectum non habent.
|
|