|
D. Quid est fides? M. Paulus dicit fidem esse substantiam rerum
sperandarum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). D. Qualiter hoc
accipiendum putas? Quaecunque vel futura, nec dum sunt; vel praeterita
jam esse desierunt; vel praesentia veritatem sui a sensibus nostris sive
cognitione abscondunt: haec omnia quantum attinet ad nos quodammodo non
sunt; sed quia per fidem de his omnibus quasi existentibus praesentibus
quaedam in nobis certitudo nascitur, non immerito ipsa fides et non
existentium substantia, et non apparentium argumentum appellatur. Porro
illud considerandum est quod sola fide nemo potest placere Deo nisi
charitas illi sociata fuerit, ut sit videlicet fides operans ex
dilectione. Attamen fides fundamentum quodammodo est et principium boni
in homine, de qua charitas nascitur, de charitate autem spes generatur;
quia fides ad cogitationem pertinet, charitas vero amor, spes fiducia
est.
|
|