|
D. Quid est sacramentum fidei? M. Duobus modis intelligi potest
sacramentum fidei: sive ipsum sacramentum quod est fides; sive
sacramentum fidei, id est fidelium, quo fideles utuntur et
sanctificantur. D. Qua ratione fides sacramentum dicitur? M. Sicut
sacramentum baptismi cum dicitur, non aliud sacramentum quam ipsum quod
est baptismus significatur, ita et sacramentum fidei ipsam fidem quae
sacramentum est, nonnunquam accipere solemus. Porro caetera omnia ideo
sacramenta fidei dicuntur, quod ad eos tantum qui fidem habent
sanctificandos instituta sint. Ipsa vero fides, ut dictum est,
sacramentum est, propterea quod sicut in baptismo et in aliis
sacramentis aliud est quod foris ostenditur, atque aliud spiritualis
virtus quae intus exhibetur; sic aliud est fides qua nunc, sicut dicit
Apostolus, Deum quasi per speculum in aenigmate cernimus (I Cor. XIII);
atque aliud visio manifesta qua eum postea facie ad faciem (ibid.)
contemplantes visuri sumus. Fides igitur sacramentum est visionis
futurae; et ipsa visio virtus est ejus sacramenti quod est fides. D.
Doceri nunc velim quae res ad fidem pertineant? M. Duo sunt: Creator et
creatura. Haec sana fides ita discernere debet, ut nec creaturae
divinitatem Creatoris attribuat, nec Creatori infirmitatem creaturae
ascribat; id est, nec Deum concludat tempore, nec creaturam tendat
aeternitate. Nam quodlibet horum fiat: fides necesse est detrimentum
patiatur. Sequitur autem ut fides cum recte inter Creatorem et creaturam
diviserit, recte etiam offerre studeat Creatoris honorem suum tribuendo,
ut videlicet confiteatur omnia ab ipso et per ipsum facta esse, ipsum
vero non aliunde sed a semetipso sine principio et fine subsistere.
Deinde sequitur tertium, ut videlicet eum quem Creatorem confitetur
omnium, credat etiam et exspectet hominum salvatorem. Et ut breviter
perstringamus, haec sunt quibus nihil unquam minus recta fides habere
potuit, ut unus Deus credatur, factor omnium et hominum salvator. Nam
illi qui creaturam pro Deo colentes gemino errore decepti, vel creaturam
aeternam, vel Deum temporalem esse credebant: quid isti aliud fecisse
dicendi sunt quam excellentiam factoris operi et infirmitatem facturae
tribuisse Creatoris? Rursus philosophi gentilium; quia fidem de
Salvatore non habebant, quamvis inter Creatorem et opus suum
discernendum minime fallerentur, nequaquam tamen fideles appellandi
sunt, quia fidem Salvatoris non habuerunt. D. Qualem fidem habuerunt
antiqui de Salvatore venturo, maxime ii qui circa primordia saeculi
existentes nondum adhuc Scripturas in quibus adventus ejus promittebatur
acceperant? M. Non necesse est ut dicamus omnibus qui tunc fideles erant
adventum ejus in carnem, crucem et resurrectionem manifeste revelatum
fuisse; cum etiam apostoli qui eum praesentem in carne viderunt (quorum
fides et justitia ab ipso Salvatore praedicatur) hoc ignorasse legantur.
Credebant tamen se salvari per eum quomodo et quando ei placuisset; sed
quod morte illius redimendi essent (exceptis paucis quibus hoc a Deo
revelatum fuerat) eos ignorasse ex hoc patenter ostenditur, quod et
Petrus Domino mortem suam praedicenti contraire nititur (Matth. XVI); et
caeteri apostoli omnes in morte ipsius desperasse potius leguntur, adeo
ut ipsi propter crucem jam desperantes dicerent: Nos autem sperabamus
quod ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV). Qui enim ipso vivente
redemptionem speraverant, postea autem ipso moriente desperant; patenter
ostendunt, quia quod per mortem ejus redimendi fuerant nescierunt.
|
|