|
D. Quae formatio facta est prima die? M. Lux facta est prima die (Gen.
I): quae quidem jam prius inter caetera materialiter creata fuerat; sed
nunc primum ut lucere posset et illuminare, ab aliis segregata est atque
distincta. D. Qualis existimanda est fuisse lux illa? M. Sunt qui
asserunt nubem lucidam fuisse, quae (sicut sol modo) circumferebatur
ambiens terram; quae dum superiores mundi partes oriens lustrabat diem,
occasu autem suo ad infera descendens absentata luce fecit noctem. Inde
distinctos et appellatos volunt tres illos primos dies in exordio
creaturarum priusquam sol et caetera luminaria conderentur. D. Ubi
dicendum est modo esse lucem illam? M. Dicunt modo in superioribus
aetheris partibus circumquaque dispersam esse, et adhuc videri posse si
non major illam solis claritas absconderet; nocte vero ex illa adhuc
luce diligenter considerantibus demonstrari quasi quasdam tenuissimae
nebulae lucidas contra firmamentum reliquias dispersas, quas omnino
major diei claritas ab oculis intuentium celat.
|
|