|
D. An hoc illis prioribus sufficere poterat ad salutem, ut crederent eum
creatorem omnium, et salvatorem exspectarent venturum? M. Poterat hoc
eis tunc sufficere cum caeteris sine quibus, ut dictum est, fides
placere non poterat, in iis duntaxat qui tempus bene operandi habebant,
id est, cum susceptione sacramentorum et exercitatione bonorum operum
per charitatem et spem fide roboratam. D. Ergo postea crevit fides? M.
Duobus modis crescit fides: per constantiam et cognitionem. Alii fidem
habent cognitione magnam, et parvam constantia; alii cognitione parvam
et constantia magnam. Apud Deum autem pretiosior est magna fidei
constantia quam cognitio magna. Antiqui igitur sancti fidem habebant
plures cognitione parvam et magnam constantia; sicut econtrario nunc
multi fidem habent cognitione magnam et constantia parvam.
|
|