|
D. Quae sacramenta erant sub lege naturali? M. Oblationes et sacrificia
et decimae. D. Qua ratione haec sacramenta vocantur? M. Quia sacrae rei
signa sunt. D. Cujus? M. Remissionis peccatorum. D. Quomodo? M.
Substantia hominis duplex est: alia interior quae ipse est; alia
exterior in rebus quas possidet. Voluit ergo Deus ut homo de exteriori
substantia sua sibi oblationem faceret, ut justa recompensatione dum id
quod exterius a Deo acceperat devote redderet, id quod interius de
semetipso perdiderat Deo tribuente recuperaret. Per fidem ergo et
oblationes sive sacrificia tunc remissionem peccatorum acceperunt
quicunque veterem hominem deponentes, hoc est Adam, membra novi, id est
Christi facti sunt. Idem namque in illis oblationes et sacrificia fide
mediante operabantur, quod postea sub lege scripta circumcisio aut sub
gratia baptismus; videlicet ut et ipsi ab omni peccato sive originali
sive actuali justificati, inter membra illius computarentur, cujus fide
et sacramentis sanctificabantur. Eamdem quippe passio Salvatoris,
praecedentibus sacramentis, id est sive oblationi sub naturali, sive
circumcisioni sub lege scripta, virtutem et efficaciam sanctificationis
contulit, quam subsequentibus et succedentibus confert: hoc solo excepto
quod sacrificia et oblationes non ita sub naturali lege quemadmodum
circumcisio sub scripta et baptismus sub gratia ad necessitatem salutis,
sed ad cultum devotionis fiebant, sola tunc fide justificante et
purificante credentes. Et rursum hoc etiam in circumcisione excepto quod
illi priores patres quamlibet justi et Deo placentes ante datam hostiam
regni coelestis januam intrare non poterant; sed tantum in sinu Abrahae,
id est in requie tranquilla servabantur, quousque ille veniret qui pro
nobis moriens et resurgens per assumptam carnem coelos ascenderet, et
omnibus in se credentibus ac se sequentibus viam aperiret.
|
|