CAPUT 22

D. Si eadem virtus in illis sacramentis fuit quae in istis est, quid causae erat ut illa cessarent et ista succederent? M. Manifestior veritas in istis declaratur; et justum erat ut sicut paulatim procedente tempore crevit agnitio fidei, ita etiam alia sacramenta instituerentur, quae etsi aliam sanctificationem gratiae spiritualis non conferrent, eamdem tamen manifestius panderent. Erat quippe idem Salvator, eadem fides, eadem gratia: illic venturi, hic exhibiti. Sed, quia ipse per quem salus dabatur adhuc longe erat, ejusdem salutis signa obscura esse debuerunt, ut paulatim ejus adventu appropinquante et fides amplius cresceret, et gratia evidentius se manifestaret. Ideo primum per oblationem et postea per circumcisionem, ad ultimum per baptismum, expiationis et justificationis sacramentum formari institutum est; quia ejusdem mundationis forma et similitudo in oblatione quidem occulte innuitur, circumcisione vero evidentius exprimitur, per baptismum autem manifesta declaratur. Primam namque justificationem accepit homo, ut pro remediis salutis, exterioris substantiae partem offerret Deo, partem ad usum proprium retineret, quatenus in hoc facto disceret ea quae intrinsecus bona erant Deo tribuere, quae vero mala, sibi imputare. Sed hoc signum de longe sumptum magis docuit hominem quid esset quam quid fieret. Igitur cum tempus advenisset quo veritas declarari debuerat, datum est ei remedium circumcisionis sacramentum, ubi dum ab interiori substantia hominis pars non quidem naturaliter superflua, sed ejus quod superfluum est figura, praeciditur; jam manifestius illa peccati circumcisio quam in interiori homine gratia perficit demonstratur. Quia autem circumcisio exteriores sordes et enormitates quae foris sunt resecat, ablutio autem maculas etiam interiores emundat; jam manifesta veritate adveniente Christo circumcisio cessare debuit, ut illud sacramentum succederet, quod perfectam hominis emundationem et interiorem animae candorem (quem in ipso ot per ipsum sacramentum adipiscitur) posset declarare. Videntur ergo illa prima sacramenta quasi quaedam umbra gratiae spiritualis; illa vero quae postea secuta sunt quasi quaedam imago, et (si ita dicendum est) lineamenta veritatis habentia. Ista vero non jam umbra vel imago, sed corpus veritatis; in quibus (quia plenarie salutis effectus datur, et evidenter ostenditur) quasi spiritus in corpore viventi exteriori motione se prodit; sic in eis vita gratiae invisibilis clarissime demonstratur.