CAPUT 23

D. De operibus restat nunc ut quae dicenda sunt aperias. M. Tria genera factorum sunt: quaedam sunt omnino bona quae nunquam licite praeteriri possunt; quaedam omnino mala sunt quae nunquam licite committi possunt; quaedam sunt media quae sive fiant sive non fiant nec culpa est nec meritum. Quae sic ergo se habent ut nunquam licite fieri possint, illa tantummodo lex naturalis prohibuit; illa vero quae nunquam licite possunt praeteriri sola praecepit, media omnia ad utrumlibet relinquens. De illis autem quae vel praecipienda vel relinquenda erant, unum tantum praeceptum in corde hominis posuit: Quod tibi vis, id aliis feceris; quod tibi non vis, aliis ne feceris (Matth. VII; Tobiae IV), ut ex sui videlicet consideratione homo disceret qualem se erga proximum exhibere deberet. Sed postea, cum lex subintrasset, et disciplinam vivendi arctiorem proponeret coepit ex iis quae media erant quaedam excipere, et ex eis alia per praeceptionem, alia per prohibitionem in alteram partem tantum locare, ut quemadmodum primo homini in paradiso Deus de concessione naturali unam pro praecepto disciplinae exhibitionem exceperat, ita modo filiis ejus non ex una veritate stantibus, sed per varios errores dissipatis, non unum de concessione naturali praeceptum disciplinae quasi probandis, sed quasi corrigendis et reparandis multa formaret, ut quanto magis se in mediis temperare discerent, tanto levius inconcessa cavere valerent.