CAPUT 24

D. Quae fuerunt illa quae lex naturalis facienda aut vitanda proposuerat? M. Illa septem quae postea lex scripta in secunda tabula de dilectione proximi mandabat. Primum erat: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram; secundum: Non occides; tertium: Non maechaberis; quartum: Non furtum facies; quintum: Non falsum testimonium dices; sextum: Non concupisces uxorem proximi tui; septimum: Non concupisces rem proximi tui (Deut. V). Primum secundum praeceptionem factum est; sex alia secundum prohibitionem. D. Quare de non faciendis unum tantum praeceptum datum est, et de faciendis plura? M. Primum peccatum hominis fuit inobedientia; et idcirco vita ista quae homini ad poenitentiam conceditur, tota obedientiae deputatur. Quia igitur homo in malis agendis ex propria concupiscentia in diversa distrahitur, in bonis vero agendis sola obedientiae regula gubernatur; ideo in malis cavendis, quae habet ex semetipso et per semetipsum facere potest, singulatim instruendus erat, ad bona vero agenda ad obedientiam solummodo revocandus, ut ibi per sententiam alterius salubrius disceret quid ipse agere debuisset. Cum enim jubetur homo patri et matri honorem deferre, non hoc ad carnales parentes solum referendum est; sed hoc potius ei praecipitur, ut quod in mandatis suis aliquando contempsit, nunc propter Deum homini superiori obedientiam atque honorem exhibere non dedignetur.