|
D. Ecce demonstrasti tria, id est fidem, et sacramenta fidei et opera.
Nunc superest ut in his qui haec habebant, qualis aut quanta effecta sit
reparatio ostendas. M. Si summum bonum hominis contemplatio praesentis
Dei esset, maxime quia ad perfruendum hoc homo primus conditus creditur,
merito fides, per quam absentem quodammodo videre incipit, initium boni
et principium restaurationis ejus memoratur. Nam quoniam homo, qui
peccando cognitionem Dei perdidit, per fidem iterum illuminatur, ut eum
videre atque cognoscere possit; patet quia id per quod ei primum bonum
quod perdiderat redditur, jure exordium restaurationis ejus vocatur.
Quae restauratio scilicet secundum incrementa fidei crescit, dum homo
per agnitionem amplius illuminatur et inflammatur perdilectionem. Fides
igitur ipsa est per quam reparatur homo et in qua ei bonum amissum
redditur, ut per eam paulatim cognitione pariter et amore crescens ad
plenam illam visionis felicitatem pervenire mereatur. Sic enim justus
quandiu in hoc corpore existens peregrinatur a Domino vivere habet ex
fide, quemadmodum beatus cum eductus de hoc ergastulo fuerit et
introductus in gaudium Domini sui, vivere habebit ex contemplatione. Sed
mira Dei dispensatione agitur quod nunc interim malitia hostis antiqui
ad impugnandos et persequendos fideles relaxatur, quatenus videlicet hoc
homini reputetur pro merito, si nunc per fidem ambulans viam veritatis
etiam vel impugnatus non deserat, qui prius visione praesentis Dei
roboratus sola persuasione prostratus erat. Ut autem in hoc praelio
invictus stare possit et bonum suum illaesum custodire, dantur ei, ut
dictum est jam, in sacramentis arma quibus se muniat, et in operibus
bonis tela quibus hostem prosternat, ut scilicet fidei charitate et spe
adjuncta interius pariter roboretur et vincat. Jam (ut existimo) satis
demonstratum est tibi qualis fides et quae sacramenta aut quae opera
illis sanctis primis ad obtinendam salutem fuerunt necessaria.
|
|