|
D. Quae formatio facta est secunda die? M. Firmamentum factum est
secunda die (ibid.), quod quidem et prius ipsum materialiter creatum
fuerat; sed huc usque indiscretum et in illa universali confusione
permistum manebat. Nunc autem, id est secunda die, erutum a permistione
et in formam redactum positum est, ut inter aquas superiores et aquas
inferiores divideret; sic scilicet ut illi confusioni in modum nebulae
circa terram pendenti medium veniens quodammodo illam intersecaret, et
ambitu suo circumquaque complectens partem infra se clauderet, partem
extrinsecus separaret, id est ut ab ipsis aquis quae in divisione
extrinsecus sive superius remanserunt, firmamentum medium inter aquas et
aquas totum circumquaque ambiretur, aquae autem, quae intrinsecus sive
inferius relictae sunt, totae ab ipso firmamento ex omni parte
clauderentur. Pars ergo aquarum in divisione super firmamentum remansit;
pars alia infra ambitum firmamenti conclusa, totum circumquaque aeris
spatium implens occupavit. D. Estne credendum adhuc esse aquas super
firmamentum? M. Sic putatur; quia et Scriptura sacra diversis in locis
hoc manifeste confirmat, sicut est illud Psalmistae testimonium: Aquae
quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII).
|
|