CAPUT 8

D. Quae formatio facta est die sexta? M. Bestiae et caetera animantia quae vivunt super terram de terra creata sunt. Consummatis autem et praeparatis omnibus, postremo (eadem tamen sexta die) factus est homo, qui universae dominaretur creaturae. D. Quare aves, quae in aere collocatae sunt, non sunt factae de ipso aere, sicut pisces de aqua, et bestiae pariter et homo de terra? M. Quia aer talem non habet corpulentiam ut de eo animal fieri possit sicut et de terra. D. Quare novissime factus est homo? M. Quia homo universae creaturae praeficiendus fuit, congruum erat ut prius mansio ejus praepararetur, postmodum ipse ordinatis omnibus quasi possessor et rector introduceretur in orbem terrarum. Haec igitur sunt opera conditionis quae sex diebus fecit Deus atque complevit, ante omnem diem creans, tribus primis diebus disponens et ordinans, tribus sequentibus exordinans: prima discernens, secunda distinguens, tertia disponens, quarta exornans coelos, quinta aerem et aquam, sexta terram. D. Quare sex diebus fecit Deus opera sua, et septima requievit? M. Senarius quia ex partibus suis constat, signum perfectionis est; et idcirco voluit Deus sex diebus complere opera sua, ut ostenderet se in iis quae fecerat, nec superfluum aliquid posuisse nec reliquisse imperfectum. Completis autem sex diebus septima demum die requievit (Gen. II), id est ab opere cessavit; non quod ipse quasi fatigatus requie indigeret, sed ut nobis si secundum modum et mensuram nostram opera bona et perfecta facere studuerimus, requiem futuram promitteret. D. Quomodo septima die Deus requievisse dicitur, cum ipse in Evangelio dicat: Pater meus usque modo operatur et ego operor? (Joan. V.) M. Deus multis modis operari dicitur. Est namque opus creationis, est et opus dispositionis, est opus propagationis, et est opus gubernationis; Opus creationis ante omnem diem fecit; opus dispositionis sex diebus complevit; opus propagationis usque in finem saeculi non deserit; ab opere gubernationis usque in aeternum non cessabit. D. Si septima die primum requievit Deus, quid ergo egit ab initio primae diei postquam lucem fecerat usque ad exortum sequentis quando firmamentum faciebat? M. Si propius rem intueri velis, invenies nequaquam Deum prima die post exordium lucis ab omni penitus opere quievisse; quia non solum hoc quod lux facta est ad opus ejus pertinuit; sed etiam quod directa est, donec peracto circuitionis suae ambitu cursum consummavit. Primum igitur ut opus suum a perfecto inciperet, lucem orientem fecit; et inde eam dirigens, primum vespere, deinde mane, id est primam diem complevit. D. Nunquid ita de operibus reliquorum dierum intelligendum? M. In his ego nihil temere affirmare velim; quia, etsi similiter de opere diei secundae dici possit, quod primum firmamentum inter aquas et aquas fecerit; deinde cursum ejus usque ad exortum diei tertiae direxerit tamen quia de motu firmamenti necdum certum experimentum invenimus: hujus quaestionis nodum alio si placet modo dissolvamus. Potest namque non inconvenienter dici non ita in illis sex diebus Dominum sui operis seriem continuasse, quasi nullo interim intervallo temporis opus intermiserit; sed quia nullum in operando diem intermisit, septima autem die sic demum ab omni opere quievisse, ut nec alia praeter ea quae jam facta fuerant deinceps crearet, nec aliter quam disposita jam erant (quantum ad ordinem pertinet universitatis) disponeret. Neque enim aliquid postmodum numero universitatis addidit, neque ordinem unversitatis in aliquo commutavit. D. Et quid quod adhuc quotidie novae creantur animae. M. Nihil tamen novum addici dicitur; quia ipsae animae, licet de nihilo creatae nunc primum esse incipiant, tamen quodammodo etiam tunc in similitudine sua creatae fuerunt. Et ut breviter id quod mihi dicendum inde videtur tibi absolvam, universa tunc facta sunt ut nihil postmodum fieret quod prius vel in materia vel in similitudine creatum non fuisset.