|
D. Ultra adhuc in his operibus digna inquisitione video, quae quidem
nolens praeterire compellor; ne forte in hujusmodi si te plus justo
detineam, ad alia quae restant magis necessaria non pertingam. Nunc ergo
si placet ad hominem revertamur, ut causam creationis ejus mihi admodum
desideranti aperias. Quia profecto dignum est ut qui omnia propter ipsum
facta jam credimus, etiam cur ipse factus sit non ignoremus. M. Deus qui
summum et verum perfectumque bonum est ita ab aeterno in se et per se
beatus fuit, ut ejus gloria et beatitudo, quia aeterna et incommutabilis
erat, non posset minui, et quia plena et perfecta fuerat, non posset
augeri. Nullo igitur indigens, sed bonum quod ipse erat et quo beatus
erat, cum aliis participare et alios in illo et per illud beatificare
volens, nulla necessitate, sed sola charitate creavit rationalem
creaturam, id est spiritus rationales, jussitque ut ipsi partim in sua
puritate persisterent, partim ut carne vestiti corpus humanum ad vitam
et ad sensum animarent. Illis ergo spiritibus qui corporibus sociandi
erant, locum et habitationem in terra constituit; illis vero qui in sua
puritate permansuri fuerant, mansionem in coelo collocavit. Illos quidem
per dignationem in summo constituens; istos per dispensationem in imo
disponens, ut et istos quandoque per obedientiam ab imo ad summa
proveheret, et illos per obedientiam in summo confirmaret. D. Quare
voluit Deus spiritus sociare corporibus, cum majoris excellentiae
fuissent in sua puritate persistentes? M. Voluit in illis ex creatione
ostendere quod postmodum facturus ipse in illis fuerat ex dignatione.
Quia enim in rebus creatis nihil excellentius est spiritu, nihil terra
infimius atque corruptibilius, dum corpori de terra facto et
corruptibilem materiam habenti, rationalem spiritum, id est, animam
rationalem tribuit, in unum quodammodo consortium et societatem summis
ima conjunxit; ostendens quia, quod erat corpus spiritui, hoc quodammodo
spiritus erat sibi. Et sicut excellentiam spiritus infirmitati
corporalis naturae conjunxerat una creationis conditio, ita humilitatem
creaturae spiritualis, excellentiae Creatoris sociare debuerat una
pietatis dignatio. Fecit ergo, ut dictum est, corpus hominis de limo
terrae et inspiravit ei animam rationalem quam creavit de nihilo (Gen.
II), ut in corpore obedienter viventem ad consortium illorum spirituum
qui sine corpore vivebant, id est angelorum, quandoque simul cum corpore
elevaret; et pariter utrosque ad participationem gloriae suae
attolleret, quatenus et in se spiritum et in spiritu corpus
glorificaret; et quantum prius summa per dispensationem inclinavit dum
conderet, tantum nunc ima per dignationem exaltaret. D. Quare non
creavit Deus homines simul, sicut angelos creaverat? M. Quia voluit ut
unum esset humani generis principium. D. Qnare hoc voluit? M. Ad
retundendam superbiam diaboli. Quia enim diabolus superbe aliud a Deo
principium esse appetiit, ut magis confunderetur ejus elatio, hoc homo
accepit, quatenus etiam in eo dignitatem similitudinis Dei haberet, quod
sicut ille rebus omnibus creationis principium exstitit, ita iste esset
omnibus hominibus principium generationis; et omnes homines dum se ab
uno et unum esse cognoscerent, omnes se quasi unum amarent. D. Quare
facta est mulier? M. In adjutorium generationis. D. Quare de viro facta
est? M. Quia si aliunde fieret, unum principium non esset. D. Quare de
latere facta est? M. Ut ostenderetur quia in consortium creabatur
dilectionis; ne si de capite facta fuisset, praeferenda videretur viro
ad dominationem, aut si de pedibus, subjicienda ad servitutem. Quia
igitur viro nec domina nec ancilla parabatur, sed socia; nec de capite,
nec de pedibus, sed de latere fuerat producenda, ut juxta se ponendam
agnosceret, quam de juxta se sumptam didicisset: Misit igitur Deus
soporem in Adam, et tulit unam de costis ejus (Gen. II), et exinde
mulierem fabricavit. D. Quare dormienti potius quam vigilanti voluit
costam subtrahere? M. Ne putaretur illi eam poenaliter abstraxisse. D.
Quomodo de sola costa fieri potuit mulier? Nunquid aliquid aliud Deus
illi costae ad augmentum extrinsecus addidit, aut novum aliquid
concreavit, aut ipsa in semetipsa costa multiplicari coepit? M. Si ad
mulieris corpus perficiendum illi costae Deus extrinsecus augmentum
addidit (cum illud quod addebatur multo majus fuit quam ipsa costa cui
addebatur), inde potius mulierem factam Scriptura dixisse debuit unde
plures substantiae suae partes accepit. Similiter si id quod costae in
augmentum venit, de nihilo factum creditur; cur eam de viro factam
dicimus et non potius de nihilo, cum illud ejus quod de nihilo factum
esse multo majus sit quam id quod de viri substantia in corpus illius
transivit? Restat ergo ut credamus costam illam in semetipsam
multiplicatam nullum extrinsecus augmentum suscepisse. D. Quomodo potest
fieri ut aliqua res crescat cui nihil aliunde apponitur? M. Plus est de
nihilo aliquid facere, quam parvam substantiam in seipsum multiplicare.
|
|