|
Rogas me, frater charissime, ut ea, quae de medicina animae ad Joannem
medicum scribere coeperam, tibi transmittere non omittam. Sicut enim
dicis, ea multis utilia fore credis. Nec solum, si attente
considerentur, animas incolumes servant, sed etiam corporibus humanis
sanitatem praestant. Brevi siquidem sermone docent quae corpori et
animae prosunt vel nocent. Tuae autem discretioni notum cupio fieri quod
ea quae de medicina animae scribere coeperam, per negligentiam,
priusquam alibi scripta fuissent, amisi. Sed, charissime, ea, quae ad
memoriam reducere potero, sine dilatione tibi transmittere curabo. Nec
mireris si ea, quae multo labore quaesita suis in locis ordinaveram,
minus ordinate et quasi quasdam excerptiones in unum collecta componam.
Sed forsitan dicet aliquis: Nova sunt quae requiris, haec in divina
pagina reperiuntur scripta. Imo quia quaedam de his in divina pagina
reperiuntur scripta, ideo ad aedificationem claustralium memoriae
commendata reliqui. In Evangelio siquidem de leproso, de paralytico, de
febricitante, et de multis aliis legitur, qui a Domino mirabiliter esse
curati perhibentur. Nec illud solum esse factum reor ad reparationem
corporum, sed etiam ad aedificationem morum, et sanationem animorum, sed
et in quibusdam aliis libris de oleo, de unguento, de collyrio quaedam
scripta reperi, quae a sanctis Patribus spiritaliter intellecta cognovi.
Neque enim erubui aliorum dicta huic interponere lectioni. Restat igitur
ut petitioni tuae satisfaciam, et quod diu distuli, debitum petitori
reddam.
|
|