CAP. IX. De medico et novem modis signorum bonum vel malum portendentium.

Oportet medicum quasi prophetam esse, ut non solum de praesentibus, sed etiam de praeteritis et futuris possit judicare, ut praesentem cognoscat infirmitatem et infirmitatis occasionem, ut sciat quae sit morbi materia, vel quae morbi sit causa, ut tandem per praesentia signa cognoscat morbi finem, mortem videlicet vel sanitatem. Sunt autem novem modi signorum bonum vel malum significantium, quos Hippocrates in Prognosticis commemorat, et de quibus in eodem libro plenarie tractat. Primus modus est fortitudo infirmi suum morbum facile tolerantis; contrarium cujus est debilitas infirmi suum morbum pati nequeuntis. Secundus levitas infirmi facile se moventis; contrarium gravitas infirmi inertem et pigrum motum habentis. Tertius effigies membrorum sibi sano, id est, dum sanus erat similis; oppositum ejus distributio membrorum effigiei non sibi sano similis. Quartus sanitas mentis et facilis appetitus; oppositum ejus perturbatio mentis, et difficilis appetitus. Quintus bonitas somni in tempore congruo facti, et infirmum juvantis; oppositum ejus malitia somni in non congruo tempore facti, et infirmo nocentis. Sextus suavitas spiritus; oppositum ejus angustia spiritus. Septimus aequalitas pulsu naturali similantis; oppositum ejus inaequalitas, ut modo sit magnus, modo parvus, modo fortis, modo debilis. Octavus fortitudo virtutis in loco decoctionis; oppositum debilitas virtutis in loco decoctionis. Nonus laudabilis purgatio purgans cum sudore vel cum urina; oppositum ejus vituperabilis purgatio. Sicut ergo superius diximus, oportet medicum quasi prophetam esse, ut non solum de praesentibus, sed etiam de praeteritis et futuris possit judicare. Medicus autem moraliter est quilibet praelatus qui, sicut medicus corporaliter infirmos, ita debet spiritualiter curare subjectos. Sicut enim morbus in carne, sic peccatum est in mente. Oportet igitur ut spiritualis medicus attendat peccati materiam; attendat et causam, ex qua videlicet occasione procedat, et ad quid tendat, ut destruat causam, subtrahat paulatim materiam, videat utrum ex ipso peccatum processerit, an ex alio. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala (I Cor. XV). Ut vero subtrahat occasionem peccandi expellat e consortio bonorum perversum fratrem, ne

“contagium serpat,”

et, ut ait beatus Augustinus,

“ne contagione pestifera plurimos perdat.”

Oportet item ut medicus perpendat ex aegri facie signa conscientiae. Unde Hippocrates in Prognosticis.

“Primo, inquit, aegri faciem pernotabis.”

Pro ratione nominis nota Hipprocrates equi rector interpretatur. Prognostica autem futurae significationis judicia proprie dicuntur, praesentis vero et futurae improprie. Hippocrates igitur equi rector dicitur. Equus autem temperatae naturae a physicis creditur esse. Inde est et in pace quietus, et ad bella paratus, quia bello armantur equi (Aeneid. III). Necesse est autem ut habenis regatur equus. Similiter necesse est ut spiritalis medicus, videlicet quilibet praelatus, animum hominis interioris habenis regat discretionis, ne, si modum aequitatis excedat, morbum dissolutionis incurrat. Unde de illo summo medico dicitur: Aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X). Aequitatem videt, quia animum temperatum diligit. Aequitatem videt, quia eum diligit qui in proposito bonae operationis manet. Aequa est enim via Domini. Aequitas viae est temperamentum vitae. Unde David: In aequitate tua vivifica me (Psal. CXVIII). Aequitas vitae vivificatio est animae.