CAP. X. De primo modo in speciali. |
Est autem primus modus signorum bonum vel malum significantium fortitudo infirmi suum morbum facile tolerantis, vel debilitas infirmi suum morbum pati nequeuntis. Infirmatur qui tentatur; moritur qui desperat. Licet igitur aliquis interdum peccet, si tamen adeo fortis remanet, ut a bono opere non cesset, signum est haec boni fortitudo infirmi. Sin autem aegri animus adeo fuerit debilis ut cesset ab affectu bonae operationis, signum est mortis et futurae damnationis. |