CAP. XIII. De quarto modo.

Quartus modus est sanitas mentis, et facilis appelatus. Vel perturbatio mentis, et difficilis appetitus. Sanae mentis esse dicitur, qui a rectitudine consilii non alienatur. Facile vero cibum appetit, qui verbum vitae (quod est cibus animae) libenter audit. Qui autem est turbatae mentis, et cujus est appetitus difficilis, si verbum vitae non appetat, necesse est ut mortem perpetuae damnationis incurrat.