|
Nonus modus est laudabilis, vel vituperabilis purgagatio per sudorem.
Sicut enim in quolibet infirmo aperiuntur carnis pori, ut per sudorem
fiat purgatio morbi, sic per confessionem peccati fit laudabilis
purgatio animi. Laudatur etiam sudor mediocris si habeatur in omnibus
membris. Cum vero sudor a toto manat corpore, omnium membrorum
fortitudinem (quod est signum boni) designat. Similiter oportet ut sudor
confessionis fiat de peccato cujuslibet operationis. Sed cum sudor fit
tantum in quadam corporis parte, velut in capite, id contingit ex
membrorum debilitate. Moraliter autem per aegrum intelligimus animum,
per caput intentionem, per reliquum corpus actionum sequentium
distributionem, per sudorem confessionem. Cum igitur aliquis intentionem
suam laudat, et hoc quod male gessit sibi conscius excusat, creditur
vituperabilis esse hujus purgatio sudoris, quia sudor confessionis poros
non aperit, quos excusatio clausos per obstinationem stringit.
|
|