CAP. I. De homine, qui microcosmus, id est minor mundus, appellatur.

Homo microcosmus, id est minor mundus, appellari ab antiquis solet, quia per similitudinem majoris mundi figuram tenet. Potest autem assignari magna convenientia in compositione corporis humani et constitutione mundi. Unde coelum capiti, aer pectori, mare ventri, terra extremae corporis parti assimilatur. In coelo Deus residet, et in capite hominis mens principatum tenet. In Deo sunt tres personae, Pater, Filius et Spiritus sanctus; et in capite humano tres potentiae, intellectus, ratio et memoria. Sunt et in coelo duo luminaria magna, sol et luna; et in capite duo oculi, qui illuminant firmamentum faciei. Sol et luna diem et noctem illuminant, de rebus lucem cognitionis hominibus sua claritate praestant: oculi vero rerum imagines sua subtilitate in se suscipiunt, et sic de iis quae videmus, per intellectum rationi nuntiantes nos certos reddunt. Similiter in pectore sicut in aere volant cogitationes quasi nubes, fit aliquando claritas laetitiae, aliquando obscuritas tristitiae, insurgunt illic venti tentationum, qui conturbant animum, diviso aere fiunt coruscationes irae, sequitur ignis odii, id est combustio animi, qui quoties extensus ab alto, videlicet a praelato descendit, toties subjectos laedit. Has autem tempestates aliquando compescunt pluviae, aliquando nives, aliquando grandines. Quoddam enim placat sermo sanctae exhortationis, quosdam leve blandimentum consolationis, quosdam vero asperitas increpationis. Sed et sicut aquae in mari, sic collectio humorum in ventre solet congregari. Ibi ab hepate fit inundatio sanguinis, fit effusio fellis, fit etiam more Charybdis in pulmone emissio et attractio phlegmatis. Fit velut Circes splenis induratio. In tali igitur commotione maris, id est ebullitione ventris, fiunt aestuationes et ejectiones quaedam, aliquando per superiorem regionem aliquando per inferiorem, et hoc per secessum, illud per vomitum. Sicut enim mare nihil fetidum in se diu tolerat, sic venter quotidie cibo indigens, ne putrefactum diu contineat, se per secretum naturae purgat. Similiter hominis extremae partes, id est pedes, assimilantur terrae, quia sunt sicut illa frigidae et siccae naturae. Dum enim extremae partes hominis aegrotantis frigescunt, mortem annuntiant, quia terrae, cujus naturam suscipiunt, appropinquant.