|
Caput meum doleo, dixit puer patri suo (IV Reg. IV). Cum autem caput sit
principale membrum hominis, per ipsum significatur opus principale
mentis, dolor vero capitis est appetitus mundanae felicitatis. Quae ideo
dolor esse dicitur, quia quaeritur cum labore, possidetur cum timore,
amittitur cum moerore. Per puerum intelligimus puritatem cujuslibet
poenitentis animae. Puer igitur caput suum dolet, cum puritatem animae
de transgressione mentis poenitet. Sed praedictus puer bis caput suum
doluit, dum puritas animae de delectatione et consensu peccati flevit.
Convertetur dolor ejus, inquit David, in caput ejus (Psal. VII). Dolor
item capitis est morbus nimiae cupiditatis. Qui dolor in caput
convertitur, quando mens desiderio rerum temporalium anxie cruciatur.
Ecce, inquit, parturit injustitiam, concepit dolorem, et peperit
iniquitatem (ibid.). Concepit dolorem mali desiderii in cogitatione,
parturit injustitiam circumveniendo fratrem in locutione, male
possidendo peperit iniquitatem in operatione. Hic autem dolor aliquando
nascitur ex calore, aliquando ex tumore. Calor est nimiae cupiditatis
ardor, ut igitur sanus fias, morbi materiam subtrahere non omittas.
Dispersit, inquit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum
saeculi, etc. (Psal. CXI). Qui pauperibus tribuit, nullius temporalis
commodi retributionem quaerit. Si igitur largiendo quae possides,
contempseris mundum, anxiae cupiditatis minues appetitum. Nec tantum
materiam morbi subtrahes, sed etiam oleo rosaceo caput unges, hujusmodi
siquidem oleum frigidae naturae dicitur esse. Rosaceum vero oleum est
cruor martyrum. Dum enim passiones sanctorum legis, oleo rosaceo caput
ungis. Sed antequam oleum infundas oportet caput radere, id est,
superflua resecare, et sic faciens simul materiam morbi destruis, et
fomento frigidi olei fervorem calorum premis. Fuge igitur aestum carnis,
quaere umbram divinae protectionis. Roga summum medicum, et dic: Domine,
Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.
Ne tradas me a desiderio meo peccatori, etc. (Psal. CXXXIX.) Repetitio
nominis affectum suscitat pietatis. Virtus, inquit, salutis meae. Ipse
enim cuilibet homini dat vires salvandi. Ipse enim est refugium, et
virtus adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis (Psal. XLV).
Obumbrasti super caput meum in die belli. Dies belli est prosperitas
mundi. Quae dies belli esse dicitur, quia caro adversus spiritum in eo
quotidie pugnat, et multoties alter ab altero superatur. Calor dici est
calor mali desiderii. Superponit igitur capiti, id est, menti summus
medicus umbram, id est, patientiae perseverantis sustinentiam, ne nimius
calor mali desiderii mentem gravet, ne a desiderio suo justum peccatori
conformet.
Dolor etiam capitis ex tumore nascitur, quoties ex abundantia boni
operis animus gloriatur. Tumor siquidem capitis est elatio mentis. Et
qui oderunt te extulerunt caput (Psal. LXXXII). Extollentia capitis est
superbia mentis. Qui oderunt te, inquit, qui odiunt non obediunt. Qui
autem diligit, libens obedit. Unde Dominus: Si quis, inquit, diligit me,
sermonem meum servabit (Joan. XIV). Exhibitio autem operis indicium est
dilectionis. Oportet autem oleo violaceo caput ungere, ut possis calorem
tumoris mitigare. Viola est humilis herba, quae dum de terra nascitur,
non procul a terra proceritate separatur. Oleum igitur humilitatis
sedabit superbiam mentis. Cave tamen ne oleum peccatoris impinguet caput
tuum (Psal. CXL). Oleum peccatoris est blandimentum adulationis. Hoc
autem tumorem capitis non destruit, sed auget et nutrit. Ut autem ad
plenum sanare possis tumoris morbum, habe tecum Salomonis oleum. Ait
enim: Oleum de capite tuo non deficiat (Eccli. IX). Unde Gregorius:
|
“Non deficiat oleum de capite,”
|
|
id est, charitas de mente.
|
|