|
Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas
ejus descendet (Psal. VII). Superius diximus caput interioris hominis
esse mentem, nunc autem verticem capitis possumus appellare mentis
rationem. Sicut enim vertex capitis in dextram et sinistram partem
capillos dividit, sic ratio mentis bonas et malas cogitationes
discernit. In verticem hominis iniquitas descendit, dum malitia peccati
rationem sibi subjectam premit. Sed haec infirmitas verticis, id est
vertigo capitis hoc modo solet fieri, ut caput in duas partes videatur
scindi. In duas partes caput scinditur, dum ratio mentis ad diversa
partitur. Oportet autem si haec infirmitas contingat alicui, ut caput
infirmi vitta ac fascia, id est panno lineo jubeamus stringi. Caput
autem vitta, vel panno lineo stringitur, dum mens vitta, id est doctrina
correctrice ligatur. Hoc enim medicamine agitur, ut mentis ratio ad unum
colligatur. Unde et Psalmista: Verumtamen Deus confringet capita
inimicorum suorum, verticem capitis [capilli] perambulantium in delictis
suis (Psal. LXVII). Capita inimicorum sunt mentes superborum. Vertex
capilli est versutia quaestionum in disputatione subtili. Quae ideo
vertex capilli esse dicitur, quia per quamdam similitudinem, subtilitati
capillorum moraliter comparatur. Cum autem mens per diversas quaestiones
spargitur, lites generantur. Sed ut dicitur, lis per litem male
dirimitur. Oportet autem ne huic infirmitati auxilium medicinae desit,
quia hujusmodi morbus velut cancer serpit. Unde per Apostolum dicitur ad
Timotheum: Profana et vaniloquia devita, multum enim proficiunt ad
impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. II). Et paulo post:
Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia
generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum
esse ad omnes (ibid.). Solet autem infirmitati vertice dolentium nocere
multiloquium. Sed ut infirmo perfectum possis praestare remedium, pro
electuario et pharmaco optimo ori ejus impone silentium.
|
|