CAP. XXI. De capillis cadentibus.

Capillus ex fumo grosso et calido nascitur, qui ex igneis et incensis est humoribus. Quo crescente crescunt et capilli, utpote ab ipso nutriti. Hunc fumum qui perdiderit, et capillos perdit. Pro qualitate ergo fumi erunt capilli, sicut in herbis videmus, ex terrae siccitate, vel humore rarescentibus, vel sese augmentantibus. Quod si fumus omnino defuerit, pereunt in hominibus capilli, et fiunt calvi. Quibus nullae medicinae subveniunt, ut amplius comae crescant. Si autem fumus ex toto non amittatur, sed solum ex aliquo humore inficiatur, infirmitas quaedam nascitur, quae alopicia, seu alopecia vocatur. Hic autem morbus ideo alopicia dicitur, quia vulpes, quae Graece [sba][l][ohac][p][e][k][e][sf] alopecae nuncupantur, hunc saepe patiuntur. Sicut autem superius diximus, mens est caput interioris hominis, capilli vero capitis sunt discretae cogitationes mentis. Praedictus autem fumus moraliter est providentia habita de rebus futuris. Ex fumo enim capilli, qui caput tegunt, quotidie crescunt, et ex providentia discretae cogitationes prodeunt, quae secretum mentis abscondunt. Qui autem hoc fumo caret, calvus fiet. Similiter animus, qui in agendis rebus providentiam non habet, calvus apparet. Nec discretae cogitationes mentem cooperiunt, sed quod interius latet, exterius videntibus apertum reddunt. Nullae vero medicinae proderunt, ubi discretae cogitationes desunt. Si autem fumus ex toto non amittitur, sed solum ex aliquo humore inficiatur, et infirmitas nascatur quae alopecia vocatur, ex calore cutis illius loci poterit cognosci ex quo humore haec infirmitas oriatur. Si enim activa est, calida et sicca, non dubitamus ex cholera exortam esse rubra. Sicut autem in Passionario legitur, oportet, ut myrobalano, id est unguentaria glande, viola, absinthio, et his similibus medicetur. Myrobalanum oculorum prodest visui. Viola est humilis herba. Absinthium est amarissimum. Haec enim tria cum suis similibus providentiam mentis juvant, ut capilli, id est cogitationes discretae crescant, nec defluant. Oportet enim, ut oculis cordis peccati morbum diligenter inspicias; humiliter confitearis, amare poeniteas. Hoc autem medicamine facies, ut inhaereant capiti capilli, id est providae cogitationes. De capite siquidem capilli quandoque defluunt, et in terram cadunt, et hoc fit quoties cogitationes mentis terrenis inhiant, et terrena concupiscunt. Inhaerent vero capiti, quoties inhaerent divinae majestatis contemplationi. Unde in Canticis dicitur: Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad (Cant. IV). Per capillos intelligitur subtilitas cogitationis, comparata capris, quia, ut caprae, excelsa petit, et si quando temporali astringitur necessitate, non tamen ab aeterno bono excidit intentione.