CAP. XXII. De dolore frontis.

Frons mulieris meretricis facta est tibi, voluisti erubescere (Jer. III). De adultera muliere propheta loquitur, ut de ea quasi dolens conqueri videatur. Per eam siquidem animam sermo divinus intelligit, quae Deum videre desiderans frontem pudicitiae simplicitatis velamine tegere consuevit. Si autem peccati morbus eidem advenerit, per impudicitiam frontem discoopertam gerit, et quae prius juste vixerat, abjecto simplicitatis velamine peccatum praedicare non cessat. Quod si in religione alicui contingat gravioris culpae, saecularibus incitamentum praestat. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Unde per Isaiam dicitur: Erubesce, Sidon, ait, mare (Isa. XXIII). Unde Gregorius:

“Plerumque, inquit, ex actione saecularium confunditur actio religiosorum, dum illi ultra habitum assumunt opera, et isti juxta ordinem proprium non excitant corda.”

In Sidone quippe figuratur stabilitas religiosorum, in mari vero vita saecularium. Quasi ergo per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitae saecularium, religiosorum, qui muniti, et quasi stabiles cernuntur, vita reprobatur. Noluisti, inquit, erubescere. Erubescere noluit, qui poenitere recusavit. Rubor igitur frontis est pudor poenitentis. Si quis igitur ab hac infirmitate curari desiderat, necesse est ut emplastrum verecundiae fronti superponat.

Finis libelli De medicina animae quatenus exstare compertus est: nam de plurium morborum et aegritudinum curatione spirituali, ut ex prologo patet, agere constituerat.