CAP. II. De quatuor elementis mundi. De quatuor humoribus corporis humani, el de quatuor anni temporibus ad animum vel animam applicatis.

Quatuor sunt elementa mundi, ignis, aer, terra et aqua. Quatuor humores corporis humani, sanguis, cholera rubra, cholera nigra et phlegma. Quatuor vero tempora anni: ver, aestas, autumnus, hiems. Ignis est calidae et siccae naturae, aer calidae et humidae, terra frigidae et siccae, aqua frigidae et humidae. Similiter sanguis calidae et humidae naturae; cholera rubra calidae et siccae; cholera nigra frigidae et siccae; phlegma frigidae et humidae. Sic et ver calidae et humidae naturae; aestas calidae et siccae; autumnus frigidae et siccae; hiems frigidae et humidae. Elementa igitur congruunt humoribus, humores temporibus. Sed et anima per similitudinem habere dicitur sua elementa. Pro igne utitur intellectus subtilitate; pro aere, mentis puritate; pro terra rationis stabilitate; pro aqua ingenii mobilitate. Ut animus de fide recte per intellectum sentiat, pure discernat, firmiter credat, sine mora fidei praeceptis obediat, et sic bene operando sane vivat: quia fides sine operibus mortua est (Jac. II): necesse est igitur ut subtilitas temperetur puritate, puritas subtilitate, stabilitas mobilitate, mobilitas stabilitate. Ut enim ignis alta petit, aer medium tenet, sic cavendum est ne intellectus nimis alta sentiat, ne levitate subtilitatis a veritate discedat, sed detineatur puritate revocante et dicente: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII). Cavendum est etiam ne stabilitas dissolvatur per mobilitatem, vel mobilitas per stabilitatem, sed velox sis ad audiendum, tardus ad loquendum, et tardus ad iram (Jac. I). Similiter et animus utitur quatuor humoribus: pro sanguine utitur dulcedine; pro cholera rubra, amaritudine; pro cholera nigra, tristitia; pro phlegmate, mentis compositione. Dicunt enim physici sanguineos esse dulces, cholericos amaros, melancholicos tristes, phlegmaticos corpore compositos. Ut sit dulcedo in contemplatione, amaritudo de peccati recordatione, tristitia de perpetratione, compositio de emendatione. Est etiam attendendum, ne dulcedo spiritalis turbetur amaritudine temporali, vel amaritudo habita de peccato corrumpatur dulcedine carnali; ne utilis tristitia turbetur otio vel inertia, vel mens composita dissolvatur per illicita. Sed et anima fertur habere sua tempora: pro calore aestatis utitur charitate; pro frigoribus hiemis, torpore tentationis; pro autumno et vere, temperantia et mediocritate. Esto igitur temperatus in corde, mediocris in opere: anima enim quae temperamentum custodit, salubriter vivit.