CAP. III. De phlegmate, et phlegmaticis.

Volo, prout potero, ad aedificationem animae de quatuor humani corporis humoribus diligenter pauca disserere, ut ex affectibus humorum facilius dignosci valeant diversitates morum. In primis igitur de phlegmate loqui incipiam, ut a frigidis et humidis exordium loquendi sumam. Phlegma siquidem habet sedem in pulmone, cujus natura frigida et humida. Unde fiunt homines tardi et oblioviosi, atque somnolenti. Imitatur naturam hiemis, naturam aquae, naturam decrepitae aetatis. Purgationem habet per os, crescit in hieme. In hoc tempore melius se habent cholerici, pejus phlegmatici. Melius juvenes, pejus decrepiti. Pessima est infirmitas, quae est ex phlegmate, ut est febris quotidiana, minus mala quae fit ex cholera, ut tertiana: eodem bonum est uti calidis et siccis. Potest igitur natura phlegmatis assimilari compositioni mentis. Phlegma sedem babet in pulmone, quasi in discretione. Compositio etenim mentis adjuvatur beneficio discretionis. Sicut enim pulmo aerem attrahit et emittit, sic discretio quod bonum est retinet, et quod malum est expellit. Frigidae et humidae naturae dicitur esse. Est autem frigus, quo refrigeramur ab aestu vitiorum, et est humor compunctionis, quo mundamur a sorde peccatorum. De primo dicitur: Remitte me, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero (Psal. XXXVIII). De secundo autem: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Inde fiunt homines tardi, obliviosi, et somnolenti. Tardi ad operandum malum. Obliviosi, ut obliviscantur populum suum, et domum patris sui (Psal. XLIV). Somnolenti, ut in pace in idipsum dormiant et requiescant (Psal. IV). Sed et aliter accipitur frigidum et humidum, ut in frigore intelligas torporem in charitate, in humore torporem in opere. Cum enim abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV), et sic ex corrupto phlegmate, id est ex corruptae mentis compositione, fiunt homines tardi ad operandum bonum, obliviosi ut obliviscantur Domini Creatoris sui, somnolenti, ut si praevaleat inimicus, obdormiant in morte. Est etiam status mentis aquae similis, quia inundatione est periculosus, fluctuatione turbatus, nutibus instabilis. Hiemis vero tempestates imitatur, tentationum etenim procellis lacessitur; similitudinem tenet aetatis decrepitae, quia veteris hominis, id est Adae, defectus et inobedientia vix recedunt a mente. Respirationem habet per os. Superfluitates siquidem mentis purgantur per os intimae confessionis. Crescit et hieme, qua multiplicatur tentationum tribulatione. In hoc tempore melius se habent cholerici, pejus phlegmatici. Melius juvenes, pejus decrepiti. Juvenes et cholerici calidi et sicci sunt. Phlegmatici et decrepiti frigidi sunt et humidi. Qui igitur peccata sua deflent, nec tamen adhuc illo amore coelestium succensi fervent, non est mirum si phlegmatici interpretantur. Tentationi citius et corruptioni subjacet illorum status mentis. Pessima est infirmitas, quae fit ex phlegmate, id est ex propria mentis corruptione. Ex propria siquidem corruptione mentis nascitur quotidiana febris, continuus videlicet ardor carnis. In hoc item tempore, id est in hieme, utendum est calidis et siccis, electorum procul dubio exemplis. Electorum etenim opera sancti Spiritus ardore sunt accensa. Notandum est quod frigus praedicti temporis contingere solet ex nimia remotione solis. Tunc enim sol intrat Capricornum, quod esse dicitur infimum signum. Nota naturam animalis unde signum nomem accepit, ut inde aliquid accipias moralitatis. Capra siquidem similitudinem delinquentium tenet, quia sic capra ex corrupto per febrim continuam humore, ut ex consuetudine peccandi peccator, fetet. Quae tamen in altis rupibus pascitur, dum peccator verbis et exemplis sublimium virorum delectatur. In hoc igitur tempore sol Capricornum intrat, dum Sol justitiae peccatorem sancti Spiritus radiis illustrat. Post Capricornum vero intrat Aquarium, ut fetorem carnis abluat lacrymis. Ascendit etiam usque ad Pisces, quod signum est tertium, et obtinet finem hiemis, ut sicuti piscis sub aquis, sic peccator vivat in lacrymis.