CAP. IV. De sanguine et sanguineis.

Post frigus et pluvias hiemis, post refrigerium videlicet et lacrymas compuncti cordis, pervenitur ad veris temperiem, et aeris serenitatem, id est, ad puritatem mentis in novitate conversionis. Unde post illa, quae de phlegmate diximus, ad ea quae de natura sanguinis sunt dicenda, transeamus. Sanguis sedem habet in hepate, estque humidae et calidae naturae, crescit autem in vere, in quo tempore mala est infirmitas, quae fit ex febri quartana, pessima quae fit ex sanguine ut synocha. In hoc tempore melius se habent senes, pejus juvenes, melius decrepiti, pejus pueri. In hoc etiam tempore utendum est frigidis et siccis. Sicut superius diximus, sanguis est dulcedo contemplationis. Qui sedem habet In hepate quasi in suo fonte, in calore siquidem hepatis est locus fervidae decoctionis, inde sanguis per membra dirigitur, ut eorum calore tertio decoquatur. Prima enim decoctio fit in stomacho, secunda in hepate, tertia in omnibus membris. Ex ardore igitur dilectionis quasi ex calore hepatis, more sanguinis profluit dulcedo spiritualia contemplantis. Est autem calidae et humidae naturae. Calor ex amore, humor ex timore. Hoc calore et humore crescunt pueri ii noviter conversi, qui assimilantur veri et aeri, id est, vitae novitati. Crescit in vere. Cum enim aliquis noviter convertitur, spiritali dulcedine multiplicius delectatur. In hoc tempore mala est infirmitas, quae fit ex melancholia, ut quartana. Pessima quae fit ex sanguine, ut synocha: in initio etenim conversionis, dum delectatur animus contemplantis, si ex abundantia boni operis quasi inundatione sanguinis nascatur tumor elationis, tunc quasi ex corruptione sanguinis nascitur synocha febris, et contingit ut sanguis, qui est amicus naturae, fiat inimicus vitae. Dicunt enim physici synochos esse mortis amicos. In hoc tempore melius se habent senes, pejus juvenes, melius decrepiti, pejus pueri. Ex natura etenim consimilis temporis augmentatur materia infirmitatis. Cum vero in contrario tempore infirmitas tempori contraria nascitur, dolor contrariae infirmitatis lenitur, quia contraria contrariis curantur. Ideo in vere utendum est frigidis et siccis. Ne igitur per desiderium vanae gloriae fervor sanguinis ebulliat, necesse est ut animus frigus tentationum, et sterilitatem siccitatis ad memoriam reducat, et utatur hujus beneficio diaetae, ut sanior sit in vere, ne in initio conversionis appetatur amor laudis. Nota etiam quod in vere ex calore et humore temporis aperiuntur pori terrae. Procreantur diversi coloris herbarum flores, diversi scilicet generis virtutes, et fit quasi nostrum ver in nostra mente. Unde dicitur: Aestatem et ver, tu plasmasti ea (Psal. LXXIII). In vere intelliges noviter conversos, mansuetudine temperatos, in aestate provectiores igne charitatis ferventes. In hoc siquidem tempore sol ascendens tria signa fertur obtinere, Arietem in initio, Taurum in medio, Geminos in fine. Attende igitur in Ariete ducatum, in Tauro jugum, in Geminis consortium: ducatum praelationis, jugum subjectionis, consortium cohabitationis. Ut scias praeesse, subesse, coesse. Discas etiam simul esse in timore et labore cum amore. Hoc est itaque temperantia veris, mansuetudo scilicet noviter conversae mentis. Solet autem hoc tempus inconstans esse, modo pluviosum ex vicinitate hiemis, modo siccum ex vicinitate aestatis, modo eadem ratione frigidum, modo calidum. Inde homines citius in Martio infirmantur, quia corpora humana nuper aperta ex novo calore statim corrumpuntur redeunte subito pristino frigore. Noviter siquidem conversi inconstantiae motu solent agitari, et licet corda eorum sint aperta novo calore dilectionis, corrumpuntur tamen quandoque subito frigore improvisae suggestionis. Modo inundatione praecedentium delictorum quasi pluviis humectantur, modo vero desiderio coelestium quasi solis radio desiccantur. Providendum est autem ne infirmitas, quae in frigore hiemis orta fuerat, in Martio, id est, in initio conversionis revertatur, et aegrotantem occidat.