CAP. V. De cholera rubra, et cholericis.

Congruum, charissime, nobis videtur, ut post humorem sanguinis de cholera rubra disseratur. Cholera siquidem rubra habet sedem in [kh][o][l][eeti] (chole), id est in felle. Natura ejus calida est et sicca. Unde fiunt homines iracundi, ingeniosi, acuti et leves. Est autem consimilis igni, aestati, calidae juventuti. Respirationem habet per aures, crescit in aestate. In hoc tempore melius se habent phlegmatici, pejus cholerici. Melius decrepiti, pejus juvenes. Pessima est infirmitas, quae venit ex cholera, minus mala quae est ex phlegmate. In eodem itaque tempore utile est uti frigidis et humidis. Oportet autem, sicut superius diximus, ut cholerae rubrae assignetur amaritudinis virtus. Sicut enim in sanguine dulcedo, sic et in cholera rubra designatur amaritudo, ut non tantum in spiritualibus dulcescas, sed etiam contra vitia graviter amarescas. Calida est et sicca. Calida fervore bonae voluntatis, sicca ab humore fluxae cogitationis. Facit homines iracundos contra vitia, ingeniosos ad destruenda diaboli machinamenta, acutos ut subtiliter de rebus sentiant, leves ut audita cito percipiant. Est autem similis igni, aestati, calidae juventuti: haec enim sunt calidae, et siccae naturae. Ut habeas ex cholera rubra amaritudinem contra peccatum, ex juventute fortitudinem contra diabolum, ex igne claritatem, intelligentiae cognoscendi Deum, ex aestate ardorem diligendi proximum. Purgationem habet per aures. Dum enim libenter audis quod agere debeas, per aures cordis cholerae rubrae superfluitates purgas. Crescit in aestate. Quanto enim plus abundat charitas, tanto plus odio habetur iniquitas, quia ita diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores. In hoc tempore melius se habent phlegmatici et senes; pejus cholerici, et juvenes. Senes sunt phlegmatici, juvenes cholerici. Illi frigidae et humidae naturae; isti vero calidae et siccae sunt. Melius igitur habent senes et phlegmatici si infirmentur in aestate, id est, in contrario tempore. Citius enim curari possunt, quia contrariis contraria conveniunt. Juvenes autem et cholerici in simili tempore pejus habent si nimis alta sapiunt, si nimio praelationis desiderio succensi calent. Unde et in hoc tempore pessima est infirmitas, quae venit ex cholera, minus mala quae est ex phlegmate: quia augmentatur materia infirmitatis ex consimili natura temporis. In eodem utile est uti frigidis et humidis. In tanto siquidem ardore charitatis attendendum est frigus praecedentis hiemis, id est, lapsus delinquentium ad confirmationem bonorum. Si enim stas, videas ne cadas (I Cor. X). Nam quanto gradus altior, tanto casus gravior. Tempera ergo calidum frigido, siccum humido, et ne aliquando nimium caleas, attende Petri casum, attende et lacrymas.

Lapsus est Petrus, post lapsum flevit amare.

Profuerunt nobis illius et casus, et lacrymae. Utere ergo hoc unguento, non enim adhuc melior es Petro. Nimio calore flagrabat Petrus cum diceret: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo (Marc. XIV). Immensitas caloris erat nimia confidentia ex nimio affectu amoris. Et ideo quia plus exarsit quam debuit, exaruit dicens: Non novi hominem (Matth. XXVI). Oportuit igitur ut et ariditatem temperaret, et flammam nimiae confidentiae exstingueret. Egressus enim foras flevit amare (ibid.). Petrus agnoscens interpretatur. Est autem responsum Delphico Apolline dignum: [g][n][ohti][th][i] [s][e][a][u][t][ogv][n], nosce teipsum. Si enim qualis fuisti ante conversionem consideres, mox et ariditati tuae lacrymarum rorem infundas, et nimium calorem fragilitatis agnitione temperes. In praedicto autem tempore, id est in aestate, ascendit sol usque ad Cancrum, et fit ibidem aestivale solstitium. Haec est eminentissima via nobis ab Apostolo demonstrata, de qua et alibi dicitur: Est fides, spes, charitas: major autem his est charitas (I Cor. XIII). In perfectione igitur charitatis fit solstitium, ut nihil diligamus plusquam Deum. Vocatur Cancer signum tropicum, id est, conversivum, ut ab amore Dei convertaris ad amorem proximi. Hic est enim regressus a Cancro ad Virginem, a ferventi amore Dei usque ad castum amorem proximi. Sol autem in eadem aestate tria signa dicitur obtinere: in principio Cancrum, in medio Leonem, in fine Virginem, ut habeat charitas in Cancro ad proximum conversionem compassionis, in Leone, vigilantiam circumspectionis, in Virgine, puritatem dilectionis. Cancer retrograditur. Leo dormiens apertos oculos habet. Virgo est quae carnalem commistionem adhuc ignorat. In hoc itaque vigilet, qui ad amorem proximi convertitur, ut non propter aliud quam propter Deum proximus diligatur. Hujus autem temporis proprium est radices herbarum et arborum arefacere, dum nullo terrenae delectationis humore fidelium nutriuntur mentes.