|
Restat nunc ut de natura cholerae nigrae aliquid sub brevitate dicamus.
Ipsa enim dominatur in sinistro latere. Habet autem sedem in splene,
frigida est et sicca, facit homines iracundos, timidos, somniculosos,
aliquando vigilantes. Purgationem habet per oculos. Crescit in autumno.
In hoc tempore melius se habent sanguinei, pejus melancholici; pejus
senes, melius pueri. Pessima est infirmitas quae nascitur ex
melancholia, minus mala quae est ex sanguine. In hoc etiam tempore
utendum est calidis et humidis. In cholera nigra, sicut alibi diximus,
intelligi potest tristitia, ut pro his quae male gessimus tristes simus.
Sed et alia species tristitiae dicitur esse, dum mens transeundi ad Deum
desiderio cruciatur. Dominatur in sinistro latere, quia vitiis
subjicitur, quae sunt in sinistra parte. In splene sedem habet, quia
quamvis de dilatione coelestis patriae contristetur, tamen in splene
quasi in spe gaudet. Ut enim legisse me recolo, testantur physici in
splene generari risum. Ex hac igitur vicinitate satis congruum esse reor
ut melancholici quandoque rideant, quandoque fleant. Frigida est et
sicca, frigus et siccitas aliquando in bona significatione accipiuntur,
aliquando in mala. In mala significatione frigus accipitur, cum dicitur:
Jam hiems abiit, et recessit (Cant. II). Ut in frigore hiemis attendatur
torpor devotionis. In bona significatione ponitur, ubi dicitur:
Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psal.
LXV). Ut post aestum et dissolutionem transeamus ad requiem. Ignis
siquidem urit, aqua dissolvit. Urit enim tribulationis adversitas,
dissolvit blandientis mundi prosperitas. Vas autem igne consolidatum
aquam non timet. Post transitum vero tentationis ducet nos Dominus ad
refrigerium mentis. Similiter et siccum duobus modis accipitur. Unde et
Psalmista: Et siccam formaverunt manus ejus (Psal. CLXIV). Siccam vocat
cordis nostri terram a malis humoribus desiccatam. Sed et aliter siccum
intelligi potest, quando mentis ariditas coelesti, id est sancti
Spiritus rore caret. Facit homines iracundos juxta illud: Irascimini, et
nolite peccare (Psal. IV). Timidos, quia beatus homo qui semper est
pavidus (Prov. XXVIII). Aliquando somnolentos, aliquando vigilantes, id
est, quandoque gravatos curis, aliquando vigilanter intentos coelestibus
desideriis. Similis est autumno, terrae et senectuti, ut imitetur in
terra terrae stabilitatem, sequatur in senio seniorum gravitatem, in
autumno frugum maturitatem. Purgationem habet per oculos. Ab his enim
vitiis, pro quibus tristes efficimur, si per confessionem ejecta
fuerint, per lacrymas purgamur. Crescit in autumno, id est, in sensu
maturo. In quantum enim plus attendis maturitatem sensus et aetatis, in
tantum magis debet crescere immensitas doloris de peccati perpetratione.
In hoc tempore melius se habent sanguinei, pejus melancholici. Pejus
senes, melius pueri. Habuisti per sanguinem dulcedinem charitatis. Habes
nunc per choleram nigram, seu melancholiam, tristitiam pro peccatis. In
vere vitae novitatem, in autumno maturitatem, ut temperetur maturitas
vitae novitate, vitae novitas consilii maturitate. Ut noviter conversus
pervenire desideret ad maturitatem perfectionis, et senex recogitet quam
fervens fuerit in initio conversionis. Si igitur sic in vere et autumno
aetates et humores alternando consideras, in contrariis temporibus
utrorumque naturas incolumes servas. Oportet etiam in hoc tempore uti
calidis et humidis. Non enim sufficit ad conservandam animae sanitatem
siccari ab humore voluptatum, et refrigerari ab aestu vitiorum, nisi
etiam infundaris supernae contemplationis rore, et sancti Spiritus amore
simul accendaris. Solet in autumno sol tria obtinere signa, Libram
videlicet in principio, Scorpium in medio, Sagittarium in fine. Nosti,
charissime, quod autumnus ad extremum maturos colligat fructus. Nosti
etiam quod in hoc tempore contingat aequinoctium esse. Si igitur ad
maturitatem pervenisti, si sponte non renuis ut botrus exprimi, si vinum
es, si boni saporis, si in cellarium summi regis pervenire desideras, ut
dicas: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. I), attende Librae
signum, attende solstitium. Libra enim aequali lance ponderat noctes et
dies, id est bonas et malas operationes. Scorpius vero cauda minatur,
aculeo pungit. Aculeus siquidem in cauda dolor est in fine. Cum autem in
senectutem perveneris, time, quia periculum imminebit mortis. Post
Scorpium autem signum intrat sol Sagittarium. Sagittarius ex duabus
naturis constat, ferina scilicet et humana. Superior pars homini,
inferior fero assimilatur animali. Qui enim rationabiliter vivunt, digni
sunt coelo; qui autem bestialiter, digni sunt inferno. Arcum tenet,
sagittamque jacit. Est autem duplex arcus, est arcus Domini, et est
arcus diaboli. Illi innituntur spirituales, isti animales. Intendunt
enim arcum suum peccatores, ut sagittent in [obscuro rectos corde]
occultis immaculatum (Psal. X). Quos enim religionis locus et habitus
immaculatos occultat, occultis insidiis diabolus infestare non cessat.
Habent etiam peccatores arcum occultae malitiae, et chordam nequitiae.
Habent et pharetram, id est thecam, in qua portant sagittas,
cogitationes videlicet perversas, quoniam peccatores intenderunt arcum
suum, paraverunt sagittas suas in pharetra (ibid.). Sagittas parant,
quia ad hoc student perversi ui subvertant. Sed Dominus arcum conteret,
et sagittas confringet (Psal. XLV). Est autem justorum arcus spiritalis
intelligentia, chorda doctrina, sagittae verba doctrinae, pharetra
memoria. Hunc arcum tetendit Dominus, et paravit illum. Arcum Dominus
parat, cum nobis intelligentiam Scripturae sacrae explanat. Ex hoc arcu
mittuntur sagittae potentis acutae (Psal. CXIX): sic enim vulnerant ut
corda transfigant.
|
“Novit enim Dominus, ut ait Augustinus, sagittare ad amorem.”
|
|
Nemo pulchrius sagittat ad amorem quam qui verbo sagittat. Sagittat enim
ut amantem efficiat. Hac sagitta vulneratur Sponsa. Vulnerata, inquit,
sum charitate [Amore langueo] (Cant. II). Utinam et ipse percussus hoc
jaculo morerer huic mundo
|
|