|
Novimus quatuor elementorum, quibus omne corpus constituitur, duo esse
levia, duo gravia, quorum unumquodque duas habet extremitates et unum
medium. Ut ignis unam superiorem habet extremitatem, quae agilior, et
subtilior, et levior est; alteram inferiorem, quae jungitur aeri, quae
minus est agilis, minus levis, minus subtilis; et inter utrumque est
temperamentum, sic et aer. Sic et superior extremitas aquae, quae
jungitur aeri, minus gravis est, minus mista, minus obtusa, inferior
magis. Medium inter utrumque temperamentum, similiter et terra. Sicut
autem in elementis, sic et in qualitatibus eorum animadvertendum est,
scilicet in caliditate, frigiditate, humiditate, siccitate. Ex his enim
commistiones fiunt in corporibus. Cum igitur gravia levibus, calida
frigidis, humida siccis commiscentur, fiunt inde quaecunque fieri
necesse est, prout eorum diversitas expetit. In quibusdam autem
praevalent levia, in quibusdam gravia. Sunt tamen quaedam quae omnino
sunt igneae naturae, ut stellae. Aliorum vero praevalent superiores
extremitates levium, et haec sunt agiliora et leviora, et inde per aerem
feruntur, ut volucres. Quarum quae superiores extremitates superioris
extremitatis levium habent, agiliores et leviores sunt, ut aquila, quae
medium, minus, ut grues, quae inferiores graviores, ut anseres,
struthiones. In quibus vero levium mediocritas praeeminet, non adeo
levia, sed mediocriter levia sunt, ut majora quadrupedia, quorum quae
superiores habent illius medii extremitates, sunt leviora, quae medium
minus, quae ultimum tardiora. In quibusdam vero levium extremitas
inferior praevalet, et graviora sunt, ut reptilia. Quorum quae superiora
illius extremitatis inferioris levium habent, agiliora sunt, ut
serpentes; quae medium minus, ut bufones, quae inferiora tardiora, ut
testudo. In quibus vero graviora praeeminent, supradictis magis
ponderosa sunt. In quibus vero primae gravium extremitates praeeminent,
supradictis magis ponderosa sunt. In quibus vero primae gravium
extremitates praeeminent, minus sunt gravia, ut pisces. Quorum primam
superioris extremitatis gravium qui habent extremitatem; agiliores sunt,
qui medium illius superioris extremitatis, minus; qui ultimum,
tardiores. In quibus vero gravium praeeminet medium, terrae semper
cohaerent et crescunt, ut arbores et herbae. Quarum quae superiora
habent illius medii gravium altius excrescunt, ut pinus et abies; quae
medium illius medii gravium minus, ut coryli; quae inferiora parum, ut
virgulta. In quibus extremitas inferiora gravium praeeminet, gravissima
sunt, ut lapides et metalla. Vides nunc, charissime, ex commistione
elementorum fieri diversitates rerum. Vides etiam, quod stellae omnino
sint igneae naturae. Hae siquidem praelatis assimilari debent, quia
eorum mentes et amore spiritali fervent, et bonis exemplis lucent. De
his enim dicitur: Qui ad justitiam multos erudiunt, quasi stellae in
perpetuas aeternitates fulgebunt (Dan. XII). Qui non tantum nostras
tenebras verbo praedicationis illuminant, sed etiam superiorem locum
prae caeteris servant. Vita enim praeeminent et bene operando limitem
rectitudinis tenent. Sunt autem quidam praelati minoris meriti, qui ex
merito vitae assimilantur aquilae. Aquila prae caeteris avibus in altum
volat. Pullos suos ad volandum provocat, eosdem claritatem solis
irreverberatis oculis aspicere cogit. Volentes id facere nutrit,
nolentes e nido ejicit. Altius caeteris avibus tunc aquila volat, dum se
praelatus a terrenis desideriis elongat. Pullos suos ad volandum
provocat, quando subjectos sibi ad bene operandum verbis et exemplis
invitat. Claritatem solis irreverberatis oculis eosdem pullos aspicere
cogit, dum ad contemplandam divinae substantiae claritatem mentes
discipulorum trahit. Volentes id facere nutrit, quia eos qui Deum videre
desiderant, verbo doctrinae pascit. Nolentes ejicit: illos enim, qui a
cognitione Dei oculos avertunt, expellendos e regno praedicit. Grues
vero et anseres sunt diversi subjectorum ordines, qui in volando ordinem
servant et gregatim volant: illos siquidem designant, qui et
rectitudinem justitiae tenent, et conventus amant. Longas tibias, et
longum collum grues habent, sublevantur a terrenis, et silentium oris
tenent. Sed et anseres qui garrulae sunt aves, illis assimilari possunt,
qui quamvis in quibusdam ordinate vivant, silentii tamen virtutem
negligunt. Quae sese rostris lacerant et conclamant, quia detrahendo
sese invicem conviciis laedunt, et quandoque ex affectu mentis
maledictis contendunt. Inter volucres et reptilia media sunt majora
quadrupedia, quae aliquantulum in altum se erigunt, nec tamen a terra
longe recedunt. Usibus hominum deserviunt. Unde simplicioribus assignari
possunt, qui quamvis terrenis inhient, spiritualiter tamen viventibus
obsequium praebent. In quibus vero levium extremitas inferior praevalet,
graviora sunt et reptilia; quae pectore et ventre repunt, quia voluntate
cordis et voluptate carnis internis desideriis se conjungunt. Quorum
quae superiora illius extremitatis levium habent, agiliora sunt, ut
serpentes, quae medium minus, ut bufones, quae inferiora tardiora, ut
testudo. Habent autem haec reptilia lumen, venenum et aculeum, designant
siquidem serpens, bufo et testudo quasdam diversitates hominum, qui
continentur in mundo. Serpens videlicet astutos, bufo elatos, testudo
desidiosos. Habent desidiosi limum terrenae delectationis. Elati venenum
lividae detractionis. Astuti aculeum pungentis invectionis. In quibus
graviora praeeminent supradictis magis sunt ponderosa. Quaedam tamen
sunt gravia, quaedam graviora, quaedam gravissima. Gravia sunt, ut
pisces; graviora, ut herbae et arbores; gravissima, ut metalla et
lapides. Pisces assidue in aquis et luto jacent. Herbae et arbores
terrae radicibus inhaerent. Lapides et metalla nisi abstrahantur ab ea,
sub terra latent. Quasi pisces sunt in aquis, qui fluctuantis saeculi
exagitantur curis. Sunt et alii quasi herbae et arbores, totis
desideriis terrenae cupiditati tanquam radicibus adhaerentes. Lapides
vero et metalla sunt dura et incorrigibilia carnalium corda.
|
|