|
Docet physica quatuor esse virtutes humanae complexioni ministrantes,
videlicet appetitivam, retentivam, digestivam et expulsivam: ministrant
enim virtuti nutritivae. Virtus vero nutritiva ministrat generationi.
Quod primum enim puer nascitur, necesse est ut lacte nutriatur, donec
per incrementa temporis pasci valeat fortioribus alimentis. Puer igitur
lacte nutritur, quoties de humilitate Christi noviter conversus
eruditur. Ex hoc siquidem ubere abstracto de sinu divinae pietatis,
propinatur teneritudini nostrae lac verae humilitatis, donec illo pane
charitatis possimus perfrui, de quo si assidue vesci studeas a nullo
poteris superari. Charitas enim omnia suffert, omnia sustinet (I Cor.
XIII), ita ut complexionem mentis fortem et incolumem conservet. Est
autem diversitas inter delicias corporis et delicias cordis. Dum enim
corporalis cibus in praesenti non habetur, corpus gravi desiderio et
carnis affectu cruciatur. Dum vero habetur et comeditur, comedendo ad
fastidium per saturitatem devenitur. Sed e diverso cibus spiritalis cum
non habetur fit vilis, cum vero a comedente percipitur majori desiderio
gustatus esuritur. In corporali igitur cibo appetitus saturitatem,
saturitas fastidium generat. In spirituali vero appetitus saturitatem,
saturitas desiderium praestat. In corporali saturitas nocet, fastidium
displicet. In spirituali nec saturitas gravat, nec desiderium cruciat.
Est itaque cibus vitae verbum doctrinae, quae dum praedictae virtutes
ordinate ministrant, statum humanae complexionis incolumem servant.
Cibum ergo doctrinae animus appetit, dum verbum praedicationis libenter
audit et retinet, dum quod aure cordis percipit, in ventre memoriae
retentum jacet. Appetit, et retinet, et diligit, dum quod acceptum et
retentum fuerat, in diversos humores, id est, in bonos mores convertit.
Nec tamen appetit, retinet, et digerit, sed etiam expellit, si ea quae
suis moribus non conveniunt, respuere noverit. Sin autem intus remanet
quod expelli debuerat, etiam bene gestis corruptionem infert. Sed e
diverso sunt quidam, qui nullum cibum appetunt, sed universos
fastidiunt. Sunt alii, qui quoslibet cibos appetunt, sed acceptos
celerius evomunt. Sunt et alii, qui appetunt et retinent, sed nullam per
membra digestionem habent. Sunt iterum quidam, qui appetunt, retinent,
digerunt, sed quod expelli debuerat per secretum naturae non expellunt.
Qui cibum doctrinae non appetunt sed fastidiunt, diu vivere nequaquam
possunt. De his siquidem dicitur: Omnem escam abominata est anima eorum,
et appropinquaverunt usque ad portas mortis (Psal. CVI). Qui enim audire
renuunt verbum praedicationis, jam ad ingressum festinant aeternae
damnationis. Qui autem appetunt nec retinent cibum, projicientes illum e
ventre memoriae lacessente mentis stomacho, diu languent. Sunt alii, qui
appetunt et retinent, sed per membra non digerunt, quia quod venter
memoriae retinet, in bonos actus non convertunt. Qui autem non expellunt
quod debuerat expelli, ii sunt qui quod suis moribus non convenit,
incorporant sibi. Dum igitur praedictae virtutes suo ordine non
ministrant, a statu suae incolumitatis naturam mutant. Notandum est
etiam, quod quatuor praedictae virtutes ex quatuor elementis attrahunt
sibi vires. Cum enim elementa conjunguntur in aliquo corpore habilia
membra habente, cum ignis calidus et siccus sit virtutis appetitivae,
terra frigida et sicca retentivae, aer calidus et humidus digestivae,
aqua humida et frigida expulsivae, necessario contingit ut ex natura sua
ignis attrahat, terra quod ignis attrahit retineat ex natura sua, quod
terra retinuit aer dissolvat ex natura sua, aqua quod aer dissolvit
emolliat. Considerandum etiam, sicut supra diximus, per ignem
significari intelligentiae claritatem, per terram mentis firmitatem, per
aerem vitae puritatem, per aquam discretionis mobilitatem. Dum enim
intellectus ardori spiritali succensus coelestia cogitat, spiritalem
appetitum in mente creat, et fit desiderium in corde hominis, ut avide
quaerat cibum sanctae exhortationis. Quod autem appetitus per
intellectum attrahit, stabilitas animi firmiter custodit. Et quod animus
firmiter conservat, puritas mentis per bonos mores fideliter ordinat.
Quod vero suis moribus non convenit, discretio separat, removet et
expellit. Et sic a temperamento animus non recedit, sed temperamentum
servans peccati morbo non succumbit.
|
|