|
Meditatio est frequens cogitatio modum, et causam et rationem
uniuscujusque rei investigans; modum quid sit, causam quare sit;
rationem quomodo sit. Tria sunt genera meditationum, unum in creaturis,
unum in scripturis, unum in moribus. Primum surgit ex admiratione,
secundum ex lectione, tertium ex circumspectione. In primo admiratio
quaestionem generat, quaestio investigationem, investigatio inventionem.
Admiratio est dispositionis, quaestio causae, investigatio rationis.
Dispositio est in coelo cuncta aequalia, in terra alta et depressa: pro
hac admiratio. Causa, propter vitam terrenam terra, propter vitam
coelestem coelum: pro hac quaestio. Ratio, qualis terra, talis vita
terrena; quale coelum, talis vita coelestis: pro hac investigatio. In
lectione autem sic considerandum. Primo lectio ad cognoscendam veritatem
materiam ministrat, meditatio coaptat, oratio sublevat, operatio
componit, contemplatio in ipsa exsultat. In Scripturis meditatio est,
quomodo scire oporteat. Exemplum scriptum est: Declina a malo, et fac
bonum (Psal. XXXVI). Accedit meditatio lectioni, quare dixit prius,
declina a malo, et postea fac bonum. Causa, quia nisi prius mala
recedant, non adveniunt bona. Ratio, sicut prius mala germina
eradicantur, postea plantantur bona. Item quare dixit: Declina a malo?
Quia in itinere occurrunt. Item declina, quia ubi fortitudine resistere
non possumus, consilio et ratione declinando evadimus. Item declinamus
mala vitando materiam peccati, ut pro superbia, divitias, pro
incontinentia abundantiam, pro concupiscentia speciem carnis, pro
invidia et contentione vitanda amorem possessionis. Hoc est declinare.
Item, si quemadmodum omne malum declinandum praecipitur, sic omne bonum
faciendum jubetur. Et sicut qui non omne malum declinat, sic qui non
omne bonum facit, reus est. Sed si sic est quis non est reus? Ergo ab
omni malo declinare jubemur. Bona autem quaedam sunt necessitatis,
quaedam voluntatis. Necessitatis sunt quae sunt in praecepto et voto; de
caeteris si quid supererogatur redditur, si nihil non imputatur. Item
meditatio in lectione est, quomodo sint quae sciuntur quia sunt, et
quomodo facienda sunt. Est enim meditatio excogitatio consilii quomodo
implentur quae sciuntur, quia inutiliter sciuntur nisi impleantur. Item,
meditatio in lectione est triplicis considerationis. Secundum historiam,
allegoriam, tropologiam. Secundum historiam est, quando eorum quae facta
sunt rationem vel quaerimus, vel admiramur suis temporibus, et locis, et
modo congruo perfectam. In hac consideratio judiciorum divinorum
meditantem exercet, quae nullis temporibus recta defuerunt et justa,
quibus factum est quod oportuit, et redditum quod justum fuit. Secundum
allegoriam meditatio operatur in dispositione praecedentium, futurorum
significationem attendens mira ratione et providentia coaptatam sicut
oportuit ad intelligentiam, et fidei formam fabricandam. In tropologia
meditatio operatur quem fructum dicta afferant, exquirens quid faciendum
insinuent, vel quid doceant esse vitandum; quid ad eruditionem, quid ad
exhortationem, quid ad consolationem, quid ad terrorem scripturae lectio
proponat, quid ad intelligentiam virtutis illuminet, quid nutriat
affectionem, quid formam vivendi ad iter virtutis edoceat.
|
|