CAPUT 2

Meditatio in moribus secundum affectus, et cogitationes, et opera. In affectibus considerandum est ut sint recti, sinceri, hoc est ad id ad quod debent esse, et quomodo debent esse. Diligere enim quod non oportet malum est, et similiter quod diligere oportet, diligere quomodo non oportet, malum est. Itaque bonus affectus est, quando est ad id, ad quod debet et quomodo debet. Amnon sororem dilexit, et erat affectus ad quod debuit, sed quia male dilexit, non erat quomodo debuit (II Reg. XIII). Igitur affectus esse potest ad id, ad quod debet et non quomodo debet. Nunquam autem esse potest quomodo debet, nisi ad id ad quod debet. In eo ad quod debet rectus, et quomodo debet sincerus. In cogitationibus considerandum, ut sint mundae et ordinatae. Mundae sunt, quando neque de malis affectionibus generantur, neque malas generant affectiones. Ordinatae sunt, quando rationabiliter, hoc est tempore suo adveniunt. Tempore enim non suo etiam bona cogitare sine vitio non est, ut in lectione de oratione, et in oratione de lectione. In operibus considerandum est primum, ut bona intentione fiat. Bona intentio est, quae simplex est, et recta. Simplex sine malitia. Recta sine ignorantia. Quae enim sine malitia est, zelum habet. Sed quae ignorantia est secundum scientiam, zelum non habet. Itaque intentionem oportet esse et rectam per discretionem, et simplicem per benignitatem. Secundo in operibus considerandum est, ut ex recta intentione inchoata cum perseveranti fervore ad finem perducantur, ut nec perseverantia torpeat, nec amor tepescat. Item meditatio in moribus duplici consideratione discurrit, intus et foris. Foris ad famam, intus ad conscientiam. Foris quid deceat, et quid expediat: deceat ad exemplum, expediat ad meritum: nobis ad meritum, proximis ad exemplum. Intus ad conscientiam, ut sit munda conscientia, nec accusationem patiatur, vel pro torpore boni, vel pro praesumptione mali. Munda autem conscientia est, quae nec de praeterito juste accusatur, nec de praesenti injuste delectatur.