|
Item in moribus meditatio considerationem suam exercet, ut omnes motus
qui oriuntur in corde deprehendat, unde veniant et quo tendant. Unde
veniant secundum originem, quo tendant secundum finem. Omnis enim motus
de aliquo est, et ad aliquid. Motus igitur cordis aliquando manifestam
habent originem, aliquando occultam, et quae manifesta est aliquando
manifeste bona est, aliquando manifeste mala. Quae manifeste bona est a
Deo est; quae autem manifeste mala, sive a diabolo est, sive a carne.
Isti enim tres auctores sunt omnium suggestionum, et omnes aspirationes,
quae invisibiliter cordi adveniunt, ab istis procedunt. Item quae
occulta sunt, aliquando bona sunt et occulta, aliquando mala, et dubia.
Et quae bona sunt, a Deo sunt; quae autem mala sunt, vel a diabolo, vel
a carne sunt. Quae igitur manifesta sunt, sive bona sive mala, a prima
sua origine judicantur. Quae autem dubia sunt in origine, probantur a
fine. Exitus enim manifestat quod a principio celabatur, et propterea
qui motus suos a principio judicare non potest, finem investiget et
consummationem. Quae enim dubia sunt vel incerta, bona sunt vel mala
occulta. Et quae mala sunt, sicut dictum est, vel a diabolo, vel a carne
sunt. Et sunt mala utraque, nec differunt in eo quod mala sunt, sed
differunt, quoniam quae a carne sunt, frequentius surgunt propter
necessitatem, quae vero a diabolo sunt, saepius oriuntur praeter
rationem. Quod enim a diabolo suggeritur, sicut alienum est ab homine,
ita frequenter alienum est ab humana ratione, ut, verbi gratia, nuper
satiatus famem patiatur, paulo ante inebriatus siti aestuet, post longam
dormitionem consurgens somno pergravetur. In hoc ergo opera diaboli
discernuntur, quoniam extranea sunt ab homine, et aliena ab humana
ratione. Opera autem carnis, et suggestiones ejus saepius praecedentem
habent causam necessitatem. Sed quia modum et mensuram transeunt,
excrescunt in superfluitatem. Ut verbi gratia cum post famem cibus
sumendus immoderate appetitur, et post abstinentiam in sumendo edulio
mensura non tenetur. Item meditatio morum triplici judicio exercetur.
Primo quod judicat inter diem et noctem. Secundo quod judicat inter diem
et diem. Tertio quod judicat omnem diem. Inter noctem et diem judicare,
est mala a bonis dividere. Inter diem et diem judicare, est inter bonum
et melius discretionem habere. Omnem diem judicare, est singula bona pro
merito suo aestimare. Item meditatio morum finem et directionem in omni
conversatione considerat. Finis est, ad quod tenditur. Directio, qua
facilius pervenitur. Omnis enim, qui ad aliquid tendit, secundum aliquid
cursum suum dirigit, et qui directius pergit, citius pervenit. Sunt enim
quaedam bona, in quibus etiam multum moveri parum est promoveri. Alia
compendioso labore fructum magnum adducunt. Et haec ergo discernenda
sunt, et eligenda magis, quae magis prosunt. Quaecunque enim magis
prosunt, meliora sunt, et omne opus secundum fructum suum judicari
oportet. Multi hanc discretionem non habentes, plurimum laboraverunt, et
parum profecerunt, quoniam oculum habuerunt foris tantum ad speciem
operis, et non intus ad fructum virtutis. Gavisi sunt enim magna se
facere, magis quam utilia exercere, et dilexerunt potius illa, in quibus
videri possent, quam emendari. Item meditatio in moribus primum
considerat quae debita sunt, sive ex praecepto sive ex voto, et ea
primum agenda judicat, quae sic facta habent meritum, ut non facta
generent reatum. Haec ergo primum facienda sunt, quae sine culpa dimitti
non possunt. Post haec si quid voluntaria exercitatione superadditur,
sic faciendum est, ut debitum non impediatur. Alii volunt quod non
debent, qui non valent id quod debent. Alii, et si valent quod debent,
voluntaria impedimenta adducunt, volendo quod non debent. Item meditatio
morum duo mala in bona actione praecipue cavenda considerat, hoc est
afflictionem et occupationem. Afflictio est ad amaritudinem. Occupatio
ad dissipationem. Per afflictionem dulcedo mentis amaricatur. Per
occupationem tranquillitas dissipatur. Afflictio est, quando pro his,
quae non valet per impatientiam uritur. Occupatio est, quando in his
(quae valet) agendis per impatientiam agitatur. Ne igitur male
amaricetur animus, suam impossibilitatem patienter sustineat: ne autem
male occupetur, possibilitatem suam extra mensuram suam non extendat.
Item meditatio morum alia consideratione formam vivendi dijudicat
probans nec bonum esse ea, quae non fiunt, impatienter appetere, nec
bonum esse ea, quae fiunt, insipienter fastidire. Qui enim semper quod
non facit appetit, et quod facit fastidivit, nec praesentibus fruitur,
nec futuris satiatur. Inchoata enim ante consummationem deserit, et
inchoanda ante tempus apprehendit. Propterea bonum est bono suo esse
contentum, et praesentia bona supervenientibus bonis augere, non pro
futuris abjicere. Levitas enim est bonorum commutatio, exercitatio autem
virtutis, multumque diversa currunt via, qui pro novis vetera abjiciunt,
et qui ab inferioribus ad superiora conscendunt. Qui enim mutationem
quaerit, fastidiosus est sicut qui profectum appetit, studiosus est.
Rectissime ergo incedit, qui sic est fervens ad melius, ut in bono non
sit fastidiosus, sed sustineat prius, donec posterius tempore suo
apprehendat.
|
|