Auctor incertus

Hugo de S. Victore

MISCELLANEA.

LIBER PRIMUS.

ELUCIDATIONES VARIAE IN SCRIPTURAM
MORALITER.


PROEMIUM

Quae miscellanea dicuntur, quod mistim et confuse procedunt; alii enim ista ab ipso Hugone collecta censent, ut ea, ubi commodum viderit, ad institutum suum applicet; alii non ab Hugone, sed ex operibus Hugonis, ut sententiarum flosculos excerpta existimant, eo quod plurima ejus scriptis inserta deprehenderunt: quae si impressa invenero, titulum duntaxat et locum signavero.