|
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid
responderit ei Balaam filius Beor de Setim usque Galgalam, ut
cognosceres justitiam Domini (Mich. VI). Balac rex Moab mercede conduxit
Balaam hariolum, ut malediceret filiis Israel. Sed ille non est
permissus a Domino maledicere populo suo, cui benedictio in haereditatem
fuerat repromissa. Et quamvis hominis maledictio nocere non posset illi
cui benedixerat Deus, cum tamen prophetae maledictio in benedictionem
vertitur, quid nunc spiritualiter Dei gratia in electis suis agat,
manifeste monstratur. Dicit namque Apostolus: Scimus quoniam
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum
propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII).
Propheta ergo iniquus maledicere volens populo Dei ad benedicendum licet
invitus compellitur, quia mala quae reprobi bonis inferunt, illorum
saluti Domino disponente cooperantur. Loquitur ergo de populo suo nunc
per prophetam Dominus, et priora beneficia ei ad memoriam revocat,
dicens: Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab,
et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setim usque Galgalam, ut
cognosceres justitiam Domini. Erubesce, miser homo. Tu nunquam oblivisci
debueras quod tantum dilectus es a Deo, ut tibi maledictionem inimicorum
tuorum non tantummodo nocere non permitteret, sed eam quoque tibi in
benedictionem commutaret: verum nunc cum ipse bonorum largitor te horum
reminisci rogat, quid aliud quam te post tanta beneficia accepta
ingratum adhuc atque immemorem permansisse demonstrat? Quod si Judaeus
ingratus beneficiorum Dei reminisci noluit, cave saltem, tu Christiane,
ne unquam eorum quae tibi impensa sunt bonorum obliviscaris. Cave,
inquam, et tanto magis cave, quanto deterius est si tu ingratus
perstiteris, qui majora illo beneficia a Deo accepisse comprobaris.
Habes enim et tu Balac hostem tuum, qui te indesinenter persequitur: et
contra te omni tempore consilia maligna meditatur. Qui etiam metuens ne
forte suis viribus ad subversionem tui non sufficiat, iniquum prophetam
et avarum ad te maledicendum proposita mercede invitat. Balac namque qui
interpretatur elidens, ipse est Satanas adversarius noster, et hostis
pessimus, a quo prostratos atque elisos ille sanat et erigit; de quo in
psalmo canitur: Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos (Psal.
CXLV). Iste Balac rex et Moab; quod interpretatur ex patre, illorum
scilicet quibus Dominus in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis
(Joan. VIII). Hic contra nos malignum cogitat, sicut de ipso apostolus
Paulus ad quosdam discipulos suos loquitur, dicens: Ut non
circumveniamur a Satana (I Cor. II). Non enim ignoramus cogitationes
ejus. Huic autem cogitanti contra nos et consilium subversionis
quaerenti, respondet Balaam, qui interpretatur populus vanus, videlicet
iniquorum omnium, respondet scilicet ejus voluntati obtemperans, et in
nostra subversione atque ruina unanimiter saevienti concordans. Qui
Balaam, hoc est populus vanus, est filius Beor, quod sonat in pelle ut
subaudiatur habitantis, id est ejusdem diaboli per imitationem filius,
nos cum eo opprimendo, et odio iniquo persequendo. Qui diabolus in pelle
habitat, hoc est in corde carnali, quia in eis tantummodo requiem
invenit quos concupiscentiae carnalis affectus a constantia atque rigore
virtutum resolvens, per turpia desideria emollit. Ubi autem Balaam
filius Beor in qua Balac de nostra perditione cogitanti respondeat
ostenditur, cum subinfertur. De Setim usque ad Galgalam, subauditur
gyrans et circumveniens, et locum maledictionis exquirens. Setim
interpretatur spina. Galgalam volutabrum dicitur.
Haee est ergo via populi vani, et circuitus erroris, spina videlicet et
volutabrum, id est cura et voluptas. Cura per quam ad hujus mundi
transitoria adipiscenda desudat, voluptas vero per quam acquisitis
immoderate atque illicite utendo se maculat. De Setim ergo usque
Galgalam, vanus populus maligno regi respondendo fideles persequitur,
quia omnes iniqui et per avaritiam bona temporalia acquirendo, et per
incontinentiam acquisitis utendo, diabolo servientes, in persecutionem
bonorum excitantur. Ideo autem permittuntur mali contra bonos saevire,
ut ostendantur non posse proficere, et ipsa eorum malignitas quanto
inanior ostenditur, tanto Dei gratia et misericordia erga nos evidentior
efficiatur. Hoc est enim quod sequitur, ut cognoceres justitiam sive
misericordiam Domini. Ac si diceret: Ideo ex parte relaxati sunt, ut
agnosceres periculum; ideo prohibiti sunt, ut intelligeres unde esset
tibi praesidium. Tantis ergo beneficiis acceptis quid tibi jam restat,
nisi ut gratias agas et Salvatori tuo atque protectori recompensatione
digna respondeas? Nam si populus vanus suo regi perditionem bonorum
machinanti respondet, quid populus fidelis atque electus? Nonne multo
magis suo regi bonos liberanti atque salvanti obediendo et serviendo
respondere debet? Sed dices fortassis: Quid dignum offeram Domino?
Curvabo genu Deo excelso? Nunquid offeram ei holocautomata et vitulos
anniculos? Nunquid placari potest Deus in millibus arietum, aut in
multis millibus hircorum pinguium? (Mich. VI.) Haec enim omnia a me
aliena sunt, et ideo pro mea salute digna recompensatio esse non
possunt. Sed fortasse satisfaciam, si dedero primogenitum meum pro
scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae. Haec tamen
extra me sunt, quamvis ex me processerunt, et qui meipsum abstuli etiam
si totum praeter me dedero, nondum plene debitum restitui. Quid ergo
faciam? quid dabo? quid reddam? quid retribuam Domino pro omnibus quae
retribuit mihi? (Psal. CXV.) Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et
quid Deus quaerat a te. Utique facere judicium, diligere misericordiam
(Mich. VI), et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Tria haec sunt quae
offerre debes, quia et Deus, qui Trinitas est, non nisi trino sacrificio
digne placari potest. Offer ergo judicium Filio judici. Offer
misericordiam Spiritui sancto charitati. Offer sollicitudinem
paternitati. Ad sapientiam pertinet discretio, ad charitatem pietas, ad
paternitatem sollicitudo. Sic tamen offer, ut neque in discretione
munerum unitatem trinitatis dividas, neque in participatione donorum,
trinitatem unitatis confundas, sed singulis sua, et simul uni singula
exhibeas. Si juste judicas, justum judicem honoras. Si misericordiam
diligis, eum qui pius est acceptabili sacrificio veneraris. Si
sollicitus in timore Dei semper ambulas, placas tibi coelestem Patrem,
quem pro peccatis tuis offensum habebas.
Nunc ergo asculta quale sit judicium quod facere juberis. Primum est
tibi judicium faciendum de teipso, deinde inter te et proximum tuum,
postremo de proximo tuo. In eo judicio quo judicas temetipsum, esse
debes districtus. In eo judicio quo judicas inter te et proximum tuum,
debes esse justus. In eo judicio quo judicas proximum tuum, debes esse
pius. Teipsum judicare debes hoc modo. Considera diligenter quid facis
et quid non facis; quid facere debes, quid facere non debes; postea haec
ad invicem conferendo perpende, an idem est quod facis et quod debes, et
an idem quod non facis et quod non debes. Quod si ita inveneris, gaude.
Si autem idem esse perspexeris quod facis et quod non debes, aut quod
non facis et quod debes, time. Inter te et proximum tuum hoc modo
judicare debes. Vide quid facias proximo tuo, et quid tibi faciat
proximus tuus. Si ille tibi bonum facit, et tu illi bonum reddis, malus
non es. Si ille tibi malum facit, et tu illi malum reddis, bonus non es.
Si ille tibi bonum facit, et tu illi malum reddis, malus es. Si ille
tibi malum facit, et tu illi bonum reddis, bonus es. De proximo tuo hoc
modo judicare debes. Vide quidquid facit, an certum bonum, an dubium
bonum, an certum malum, an dubium malum. Si certum bonum est, parvum
magnum, magnum majus existimes. Si dubium bonum est, verum puta. Si
certum malum est, magnum parvum, parvum minus judica. Si dubium malum
est, bonum puta. Hoc est judicium verum, judicium bonum, judicium Deo
placitum. Quod si tu illi non solum discernendo, sed etiam faciendo in
sacrificium obtuleris, placabis iram, et gratiam consequeris.
Deinde sequitur diligere misericordiam. Non solum facere, sed etiam
diligere, quia magis facit qui affectu pietatis compatitur, quam qui ex
debito praeceptionis miseretur. Oportet ergo te primum facere judicium
ut quod recte discernis, opere compleas; deinde diligere misericordiam,
ut bonum quod agis non ex timore, sed ex amore facias. Postremo
sollicitum incedere, ne vel bonum, quod necdum habes, non merearis
accipere, vel bonum quod habes amittas. Porro in his tribus trinitati in
te operanti cooperaris. Sapientia enim te ad agnitionem veritatis
illuminat, charitas te ad desiderium bonitatis inflammat, paternitas in
te custodit quod creavit, ne pereat. Per illuminantem ergo sapientiam
tibi collucentem, rectum discernis; per inflammantem charitatem, tibi
coardentem, misereris; per providentem paternitatem, tibi contuentem,
temetipsum custodis. Per trinitatem itaque cooperando trinitati,
trinitatis imago efficeris; verumque tunc sacrificium teipsum Deo
offers, cum ad ejus similitudinem reformaris. Quod, etc. Amen.
|
|