TIT. C. De apparitione Christi duobus discipulis euntibus in castellum quod dicitur Emmaus.

Jesus in via ambulantibus faciem suam abscondit (Luc. XXIV), ostensurus eam in patria. Propterea in fine viae cum discumbere coepissent, fregit Jesus panem, ut interiora ejus patescerent, et ibi eum agnoverunt, quia post vitae hujus cursum in regno coelorum cum Abraham et Isaac et Jacob discumbentes, et super mensam ejus edentes et bibentes in aeterno convivio Jesu claritatem videbunt. Nunc autem interim in via peregrinus apparet, ut exsilium nostrum agnoscamus, et quod alia est patria nostra. Et colloquendo corda ad amorem inflammat, sed oculos ad contemplationem adhuc non revelat. Qui ergo in via ex sermonibus Jesu ignem amoris corde concipiunt, in fine viae claritatem ejus videbunt. Sunt itaque linguae igneae quae veniunt ad nos, et verba flammantia quotidie Christum nobis loquentem audimus, quia spiritum Christi non habet qui verba Christi audiendo non ardet. Spiritus enim sanctus super discipulos Christi in linguis igneis apparuit, et ipse Christus ambulantium in via loquendo corda inflammavit, quibus non quasi a capite, sed quasi a latere se sociavit, quia eum nobis non natura, sed gratia in hujus vitae via comitem dedit.