|
Christus prius ovis fuit, postea pastor factus est. Ovis animal est
mansuetum et mundum. In mansuetudine humilitas, in munditia castitas
significatur. Humilitas duplex est: prima, qua praeesse non appetas;
secunda, qua subesse diligas. Multi enim sunt qui praeesse nolunt,
fugientes laborem non honorem; qui tamen subesse dedignantur. Qui quando
in praecepto obedientiae murmurant, quasi ad passionem ducti
recalcitrant. Hi profecto oves non sunt nec imitatores illius, qui sicut
ovis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum (Isa. LIII).
Similiter castitas duplex est. Alia foris per munditiam corporis, alia
intus per munditiam cordis. Munditia corporis est abstinere a malo
opere; munditia cordis, sincerum esse a mala delectatione. Qui ergo
munditiam et mansuetudinem habet, ovis est. Et qui ovis bona est, sic
tandem pastor fieri potest, qui prius in sua subjectione didicit,
quomodo aliis praeesse possit. Quidam enim sunt pastores, quidam
mercenarii, quidam lupi. Pastores sunt qui oves diligunt; mercenarii,
qui lanam et lac accipiunt; lupi, qui carnes comedunt. Pastores
custodiunt in prosperitate, et defendunt in adversitate. Mercenarii
custodiunt in prosperitate, sed non defendunt in adversitate. Lupi non
custodiunt in prosperitate, et occidunt in adversitate. Pastores salutem
quaerunt, mercenarii lucrum appetunt. Lupi, peccati materiam vel
licentiam ovibus dantes, occidunt. Primi sunt diligentes, secundi
negligentes, tertii pestilentes.
|
|