|
Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I). Quid mirum si Spiritus
Domini implere potuit corda hominum qui implet orbem terrarum? Nunc ergo
impletum est quod Dominus Jesus Christus in passione sua praedixerat:
Consummatum est (Joan. XIX). Antequam Spiritus sanctus venit ad corda
hominum non potuit dici, consummatum est. Propter hoc enim omnia facta
sunt a quo facta sunt, vel in nativitate vel in passione, vel in
resurrectione vel in ascensione Jesu Christi, sive in caeteris omnibus
quae Verbum incarnatum visibiliter operatum est ad reparationem hominum,
ut hoc bonum suum reciperet homo, ad quod conditus fuerat, sine quo
nihil profuit, cum quo nihil defuit. Et propterea in hoc consummata sunt
omnia quae propter hoc facta sunt omnia. Botrus enim carnis portatus
fuerat ad torcular crucis, et expressione facta fluere coepit mustum
divinitatis, et voluit ut vasa cordium praepararentur ut, dum vinum
novum funderetur in utres novos, primum mundarentur, ne infusum
pollueretur; postea ligarentur, ne effusum amitteretur. Mundarentur a
gaudio iniquitatis, ligarentur contra gaudium vanitatis. Non enim bonum
gaudium venire potuit, nisi prius recederet malum. Malum gaudium est
gaudium iniquitatis, et malum gaudium est gaudium vanitatis. Gaudium
iniquitatis polluit; gaudium vanitatis effundit. Gaudium iniquitatis
reddit vas sordidum; gaudium vanitatis reddit vas rimosum. Gaudium
iniquitatis, quando peccatum diligitur; gaudium vanitatis, quando
transitoria amantur. Ejice ergo quod malum est, ut quod bonum est
percipere possis. Effunde amaritudinem, ut dulcedine implearis. Spiritus
sanctus gaudium est, et Spiritus sanctus amor est. Ejice spiritum mundi
et spiritum diaboli, ut accipias Spiritum Dei. Spiritus diaboli operatur
gaudium iniquitatis, et spiritus mundi operatur gaudium vanitatis. Et
sunt mala gaudia ista: quoniam alterum culpam habet, alterum occasionem
culpae. Venit autem Spiritus Dei, cum ejecti fuerint spiritus mali, et
intrat habitaculum cordis, et operatur gaudium suum, et amorem suum; non
sicut spiritus diaboli, neque sicut spiritus mundi, sed gaudium bonum et
amorem bonum. Primum gaudium veritatis, in quo justitia diligitur,
postea gaudium felicitatis in quo de praemio justitiae percepto
exsultatur; gaudium veritatis contra gaudium iniquitatis; gaudium
felicitatis contra gaudium vanitatis. Et expellunt bona gaudia gaudia
mala. Et cum ipsa cor implere coeperint, tunc primum agnoscit homo quod
prima vera non fuerunt, quoniam nec plena esse potuerunt in gaudio
iniquitatis, nec permanentia in gaudio vanitatis.
Nunc autem vera gaudia advenerunt plena et aeterna, sicut Salvator
promisit, ut gaudium vestrum sit plenum, et gaudium vestrum nemo tollat
a vobis (Joan. XVI). Ipsum ergo gaudium amor est, et operatur spiritus
idem et gaudium et amorem Amorem quando requirimus, gaudium quando
possidemus. Tamen ipsum desiderium sine gaudio esse non potest; nec ipsa
adeptio sine amore. Itaque gaudium ipsum amor est, et ipse amor gaudium
est, quoniam in eo quod amemus gaudemus, et id de quo gaudemus
diligimus, et est gaudium bonum et amor bonus et gaudium malum et amor
malus similiter. Est enim amor Dei, et est amor mundi, et amor peccati.
Quidam enim solum Deum amant Quidam aliud praeter Deum cum Deo amant,
nihil tamen contra Deum. Alii contra Deum quaedam amant, et hi Deum non
amant. Qui solum Deum amant, aedificant super fundamentum aurum,
argentum et lapides pretiosos (I Cor. III). In auro intellectum, in
argento eloquium, in lapidibus pretiosis opus incorruptum. Qui praeter
Deum aliud amant, et tamen Deum plus amant, aedificant super fundamentum
lignum, fenum, stipulam (ibid.). In lignis affectum cognationis, in feno
affectum possessionis, in stipula affectum familiaritatis. In quibus
omnibus etsi peccatum non est, occasio tamen peccati constat. Qui contra
Deum aliquid amant, ii super fundamentum non aedificant, sed destruunt
fundamentum, quia amor Dei in corde esse non potest ubi non est vel
solus, sicut in iis qui solum Deum amant, vel summus, sicut in iis qui
cum Deo aliud amant, nec tamen contra Deum. In eo autem amore quo cum
Deo aliud amatur, gaudium est vanitatis. In eo amore quo contra Deum
aliquid amatur, gaudium iniquitatis. Illic amor mundi inficit; hic amor
peccati polluit. Et transit mundus et concupiscentia ejus (I Joan. II);
verbum autem Domini manet in aeternum (Psal. CXVIII). Et qui credit in
verbo ejus et habet spiritum ejus, hic manet in aeternum, sicut ipse in
aeternum manet. Qui enim instabilis est per gaudium iniquitatis, vel qui
instabili adhaeret per gaudium vanitatis, hic non potest manere in
aeternum, nec gaudium verum habere quod falsum est per iniquitatem, et
transitorium per vanitatem. Qui autem spiritum Dei manentem habet,
gaudium habet verum et plenum et aeternum, quia permanens diligit, et
stabili adhaeret, et possidet consummatum bonum. Hoc enim totum bonum
est hominis cognoscere et amare Creatorem suum. Propterea linguae igneae
apostolis datae sunt, ut in linguis sit cognitio veritatis, in igne amor
virtutis. In lingua enim verbum est, in igne flamma. Et verbum quidem ad
cognitionem pertinet, ignis vero ad dilectionem. Et ideo verbum cum igne
venit, sapientia cum dilectione, ut alterum illuminaret, alterum
inflammaret: alterum contra ignorantiam, alterum contra concupiscentiam.
Haec vero dona non nisi in unum congregatis, et ad superiora sublevatis
venire potuerunt. Congregatis per consensum, sublevatis per desiderium.
Congregatis per dilectionem proximi sublevatis per dilectionem Dei. Et
nos ergo, si talia dona percipere volumus, tales simus. Quod etc. Amen.
|
|