|
Tria sunt in poenitentia: dolor praeteriti, custodia futuri, satisfactio
delicti. Ne poenitens in futuro damnetur, facit custodia futuri. Ne
puniatur, facit satisfactio delicti. Si ergo securus vis esse, cave
futura, corrige praeterita. Dolor culpam placat; satisfactio vitium
sanat; custodia sanitatem servat. In his custodia futuri primum locum
tenet, dolor praeteriti secundum, novissimum satisfactio delicti. Quae
prima tantum proficit quantum caetera duo efficiunt. Ideo Salvator solam
hanc, id est custodiam futuri, quasi praecipuam et in qua omnis
poenitentiae fructus consistat sibi confitentibus injunxit: Vade et
amplius noli peccare (Joan VIII): et: Vade in pace (Marc. V). Et iterum:
Vide ne quid tibi deterius contingat (Joan. V). Haec tria sic pensanda
sunt, ut sit dolor plenus, custodia perfecta, satisfactio condigna.
|
|