TIT. CVII. De sapientia in faciendo bono, et de patientia in tolerando malo.

In duobus servitur Deo, faciendo bonum et patiendo malum. In confessoribus remuneratur bona actio, in martyribus passio. Ad agendum bonum necessaria est sapientia; ad tolerandum malum necessaria est patientia. Sapientia ut bonum bene fiat; patientia, ne malum patiens malus fiat. Qui enim bonum facit in bona materia operatur, sed si bonum bene non facit, per malam formam bona materia deformatur. Bona est forma, ubi nec plus nec minus justo est. Si plus justo sit, peccatum est; si minus justo sit, delictum. Igitur qui bonum bene facit, quasi bonae materiae bonam formam imprimit. Ad tolerantiam autem mali patientia necessaria est, quia qui malo per impatientiam cedit, a bono recedit. Sicut enim malum quod est culpa faciendum non est, sic malum quod est poena patiendum est. Poena autem dolor est, dolor vero aliud non est nisi cum amittitur quod amatur; vel in abrenuntiatione culpae, cum peccatum quod prius delectabat relinquitur vel in abrenuntiatione possessionis propriae, cum terrena substantia quae foris possidebatur, deseritur, vel in abrenuntatione delectationis mundanae cum carnalium sensuum lascivia mortificatur. In omnibus his labor est, nec sine dolore quidquam horum fieri potest. Haec igitur est patientia sanctorum. Qui sustinentiam deserunt, apostatant. Post ultimam abrenuntiationem, primo per vanitatem, quia mundanam jucunditatem ad voluptatem repetunt. Post secundam, secundo per cupiditatem, quia postpositas divitias mundi ad superfluitatem ambiunt. Post primam, tertio per iniquitatem, qua anteacta peccata et dimissa iterare praesumunt. Itaque patientia ad tolerantiam necessaria est, ne habeat homo per vanitatem in consilio impiorum, nec stet per cupiditatem in via peccatorum, nec sedeat per iniquitatem in cathedra pestilentiae. Job ad mundi jucunditatem minime respexerat qui dicebat: Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare ordine suo (Job XXXI). Post divitias mundi apostatare David nos prohibet dicens: Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua (Psal. XXXVI). Post peccata dimissa apostatare ipse Dominus prohibet, dicens: Vade et amplius noli peccare (Joan. III). Et propheta: Observabo me ab iniquitate mea (Psal. XVII). Igitur homo accedens ad servitutem Dei stet in loco suo per patientiam, ut non cedat nec recedat. Operetur bonum pro adimplendo primo debito, patiatur malum pro expiando primo delicto. Nam ut faciat bonum factus est homo, ut patiatur malum, fecit homo. Pro eo igitur quod factus est facit bonum, pro eo quod fecit patitur malum. Primus enim homo sic factus est ut proficeret de bono innocentiae, per bonum obedientiae, ad bonum gloriae. Sed mutans locum et innocentiam deserens, deficere coepit, et ire de malo iniquitatis per malum mortalitatis ad malum damnationis. Venit autem Salvator, et monstravit aliam viam, qua ad patriam revertatur homo, per bonum justitiae et malum poenae, ad bonum gloriae.