TIT. CVIII. Quomodo se debeat quisque Deo in cibum praeparare.

Ad mensam magnam sedistis. Considerate quae vobis apponuntur, et scitote quia oportet vos similia praeparare (Eccli. XXXI). Ecce Dominus prandium paravit vobis, fratres, per exempla sanctorum suorum, modo reficiens vos ad meritum, donec postea coenam paret in gaudio sanctorum, satians vos per praemium. Tauros suos et altilia sua occidit, ut ad actionem et contemplationem pascamini per eos quorum in terra caro jugum portavit in labore boni operis; et ad coelum mens sublevata fuerat per volatum contemplationis. Has carnes in mensa Dei editis, ut per carnalia refecti ad spiritualia proficiatis. Verumtamen scire debetis quod elixas carnes, id est aqua coctas mensa Dei non recipit. Audistis enim qualiter agnus paschalis non aqua coqui, sed assari praecipitur (Exod. XII), et post resurrectionem a Christo piscis assus cum favo mellis manducatur (Luc. XXIV). Aqua enim carnes in se coactas emollit, et ideo forte quia Deus molles carnes non amat et dissolutas, assata commendatur. Mollis enim caro est quae dicit, ferre non possum, tolerare non valeo, dissolvor, deficio. Hanc carnem non amat Deus, sed igne passionis torridam et tribulalationis tolerantia solidatam. Si ergo carne reficimini, reficite in carne. Si festa vobis Deus facit, facite vos et illi festa. Si vos ille gaudere de se et de suis tribuit, facite illi gaudium de vobis: hoc est enim similia praeparare.