TIT. CIX. De fuga Eliae a facie Jezabel.

Elias impiam Jezabel fugiens in spelunca absconditur (III Reg. XIX), quia nonnunquam animus pro vitanda carnis turpitudine declinat; nondum tamen ad deserendam ejusdem carnis mansionem animatur. Jesabel quippe quod interpretatur sterquilinium terrae, carnis concupiscentiam significat: cujus persecutionem servus Dei fugiens, in spelunca latitat, quia licet ad calcandam spurcitiam animatus sit, nondum tamen ad tolerantiam passionum roboratus. Unde et illi divina voce per increpationem dicitur: Quid hic facis, Elia? (Ibid.) Non enim ad hoc factus es, ut sub latebra carnis moram tibi facias exeundi ad contemplandam faciem Creatoris. Surge ergo et sta in ostio speluncae tuae (ibid.). Surge, ad superiora erigere. Surge, ne totus terrae inhaereas. Surge, appetens quae sursum sunt. Sta in ostio speluncae tuae, sta perseverantia, sta patientia. Perseverantia, ut non abeas retrorsum. Patientia ut ante tempus ad exitum non festines. Sta, exspecta donec voceris. Sta paratus per desiderium exeundi. Sta fixus per obedientiam sustinendi. Sta in ostio speluncae, ut nec ingrediaris per concupiscentiam, nec egrediaris per impatientiam. Sta in ostio speluncae tuae, et ecce pertransibit Dominus. Quomodo homo per concupiscentiam carni inhaerens Deum videre poterit, cum ille etiam qui toto desiderio ad exitum carnis inhiat, in hac corruptione adhuc positus non nisi transeuntem videre queat? In hac ergo mortalitatis caligine adventus Dei ad animam in transitu fit, quia quod hic de ipsius dulcedine mutabiliter viventibus ostenditur, ab ipso animo, quamvis illuminato, ad suae corruptionis tenebras rursum relabente nequaquam diu retinetur. Ecce pertransibit Dominus. Spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras; non in spiritu Dominus. Post spiritum commotio; non in commotione Dominus. Post commotionem ignis; non in igne Dominus. Post ignem sibilus aurae lenis (ibid.). Ecce preambulos Dei, spiritum, commotionem et ignem. Non venit Dominus ad te nisi prius isti veniant. Spiritus est terror judicii aeterni, qui si in cor peccatoris impegerit, et montes superbiae dejicit, et petras duritiae dissolvit. Sed hic nequaquam Deus esse dicitur, quia anima quam adhuc timor perditionis afficit, nondum perfectae charitatis dulcedinem sentit. Post spiritum commotio sequitur, quia terrore judicii concussa mens mox a sua stabilitate movetur. Post commotionem vero ignis sequitur, quia post anxietatem futuri saeculi adversum se saeviens animus ardore compunctionis inflammatur. Postremo igni sibilus aurae lenis succedit, quia post longa compunctionis incendia purgata mens, afflata spiritu, consolationis refrigerium sentit. Ubi notandum quod cum in praecedentibus non esse Dominus dicitur, sibilo aurae lenis nequaquam esse negatur; quia nimirum illa solum mens ejus dulcedinem percipit, quae post laborem poenitentiae et anxietatem, consolationis refrigerio percepto in spe propitiationis divinae requiescit.