TIT. CX. De duobus nuntiis ad nos missis.

Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Joannes (Joan. I). Duos nuntios misit Deus in hunc mundum, servum et Filium. Prius servum ut comminaretur, postea Filium ut consolaretur. Servus attulit timorem, Filius amorem. Servus nuntiavit quod timeremus; Filius revelavit quod amaremus. Duo enim, fratres charissimi, abscondita erant ab oculis hominis, aeterna mala et aeterna bona, et non praevidit homo vel mala illa ut caveret, vel bona ut requireret. Ad sola praesentia oculos apertos habebat, et ideo quia non videbat homo ubi magis oportuit, indicanda erant illi quae nesciebat. Venit Joannes clamans: Genimina viperarum, quis vobis monstrabit fugere a ventura ira? Agite fructus dignos poenitentiae (Matth. III). Nuntiat periculum, suadet cautelam, ostendit consilium. Bonus servus, bonus nuntius, pie saeviens, persequendo misericors; percutit servus, ut sanet Dominus. Videte duos nuntios: Venit Joannes, non manducans nec bibens (Matth. XI); exemplum poenitentiae; Venit filius hominis manducans et bibens (ibid.), exemplum misericordiae. Alterum propter mala hominis: alterum propter bona Dei.