TIT. CXI. De deserto quod est cor hominis; de virgula fumi et de pigmentario et aromatibus.

Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii? (Cant. III.) Dormit et ascendit quia foris requiescit et intus surgit. Desertum est mundus propter abundantiam mali et inopiam boni. Desertum est cor malum, quia cultum non est, et germinat noxia, et in eo bestiae habitant. Quia enim in eo agricola Christus non est, et Pater ejus non seminat ibi verbum suum, surgunt germina vitiorum, urticae concupiscentiae, et spinae sollicitudinis, et alia talia; et requiescunt ibi daemonia, quia non est qui exterreat. Desertum est item cor bonum, quia longe est a strepitu et tumultu, et non conculcatur frequentia terrenarum cogitationum, sed virens permanet et floridum, et germina virtutum producit, et canit ibi turtur Spiritus sanctus, et non auditur vox hominis neque ad hominem pertinentis. Virgula recta est et gracilis in longum porrecta. Quia tantum sursum tendit recta esse debet, et quia arcta est via, gracilis, et quia longa, porrecta. Item non est virgula ligni insensibilis et duri, sed fumi qui speciem habet, substantiam non habet. Cum enim cernitur, aliquid esse videtur; cum manus apponitur, nihil invenitur. Sic bonus quisque hic esse videtur per carnis speciem; sed hic non est per dilectionem. Item fumus de igne ascendit, quia desiderium ex amore venit. Et qualis fumus? Ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii. Pigmentarius est Christus, pigmenta aromata et virtutes, myrrha carnis mortificatio, thus mentis devotio. Universus pulvis pigmentarii virtutum omnium multitudo, sicut in vitiis, ita et in virtutibus invenitur. Dicitur in libro Job: Procul adoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus (Job XXXIX). Habet enim vitiorum multitudo regem seu reginam, habet et duces, habet et populos et exercitus. Regina est superbia, duces vitia capitalia, exercitus est universa mala subsequentia. Primum ergo duces vitiorum quasi in pugna exhortationem faciunt, quia hominem in ratione faciendi decipiunt; exercitus autem postea quasi cum ululatu irruit, quia post primam suggestionem susceptam, turba vitiorum sequens in deceptam mentem cum violentia et tumultu impetum facit. Sic et virtutibus regina est humilitas; duces, principales virtutes; exercitus, bonorum universitas. Et postquam primae virtutes ab homine cum quadam ratione suscipiuntur, mox universitas bonorum sponte subsequitur. Ideo hic primum duces posuit myrrham et thus; post exercitum, universum pigmentarii pulverem.