TIT. CXII. De tribus festis, virginum, confessorum et martyrum, et de bono confessionis.

Festum est gaudium. Magnum gaudium, magnum festum. Bonum gaudium, bonum festum. Tria sunt festa: Festa virginum, festum confessorum, festum martyrum. Festum virginum facit qui observantia castitatis conscientiam exhilarat. Festum confessorum facit qui, etsi gloriari non potest de integritate virginitatis, consolatur tamen in puritate confessionis. Qui, etsi bonum non fecit unde gaudeat, accusavit tamen et improbavit malum quod fecit, ut consolationem inveniat. Festum martyrum facit qui sub pressura tribulationis gaudet in spe retributionis. Considerate, fratres, conscientias vestras. Magnum festum facit qui gaudet de puritate. Nec ille excluditur qui consolatur in humilitate. Puritas ad virginitatem pertinet; humilitas ad confessionem. Propterea qui non tenuistis virginitatem, amplectimini humilitatem. Magna virtus est humilitatis. Audacter dico quod nec ipsa virginitas sine humilitate placet. Humiliare ergo et recognosce quod es. Habet quidem confessio criminis poenam praecedentem in erubescentia; sed sequitur festum gaudii et consolationis in bona conscientia. Bona recompensatio posita est tibi. Dicis homini peccatum tuum, ut Deus taceat. Judicas tu ut non judicet ille. Coram uno homine confiteris ut justificeris, ne coram coelo et terra, coram omnibus angelis Dei arguaris et damneris. Propterea laetetur qui confitetur ne damnetur.