|
Ex magna, fratres charissimi, Salvatoris nostri pietate agitur, quod
nobis merita sanctorum festiva jucunditate recolenda indicuntur, quia in
eo nos Deus noster et exhortatur ad imitationem virtutum, et admittit ad
participationem gaudiorum. Propter hoc ad imitationem virtutum, ut
corrigatur malitia nostra. Propter hoc ad participationem gaudiorum, ut
consoletur miseria nostra. Duo haec mala nostra sunt: alterum quod
fecimus, alterum quod patimur. Alterum malum in anima ad corruptionem
per culpam; alterum malum in corpore ad correptionem per poenam. Contra
utrumque malum Salvator noster remedium praestat, memoriam sanctorum
suorum. Dum enim cogitamus quod fecerunt, excitamur ad imitationem
bonorum operum. Dum vero consideramus quod perceperunt, consolamur per
participationem gaudiorum. Prima eruditio est cum per patientiam illorum
ad tolerantiam roboramur; secunda, cum per tentationem eorum ad cautelam
instruimur; tertia, cum in correctione illorum post culpam ad spem
erigimur. Quia enim eos post lapsum criminis per poenitentiam
resurrexisse, et nunc cum Domino Deo in gloriam tantam assumptos
videmus, nobis quoque licet in peccata gravia lapsis, nequaquam de Dei
misericordia desperandum esse agnoscimus. Et quia rursum antiquum
hostem, etiam contra electos Dei aliquid praesumpsisse legimus, quanta
cautela adversus ejus insidias vigilandum sit non dubitamus. Postremo
dum eos qui bona operati sunt, tanta propter Deum mala pertulisse
recolimus, aperte nobis ostenditur quantum nos qui mala fecimus, in
adversis patientes esse debeamus. Est et alius fructus quem memoria
sanctorum devotis mentibus profert. Nam dum ipsorum gaudia per
congratulationem aspicimus, ipsi quoque in nostra miseria ex hac quam
charitas in nobis parturit laetitia consolamur. Primum siquidem gaudemus
pro illis, ut postmodum etiam gaudeamus cum illis. Primum pro illis
gaudemus per charitatem proximi, in qua positum est meritum nostrum;
deinde cum illis gaudebimus in charitate Dei, ubi servatur praemium
nostrum. Dignum enim est, ut praefati sumus, ut qui nunc gaudemus pro
illis, postmodum etiam gaudeamus cum illis, ut primum gaudium consolatio
sit in via, secundum gaudium plena exsultatio sit in patria. Hoc igitur
gaudium festum nostrum est in quo post laborem et dolorem nostrorum
operum respiramus nunc ex parte post intervalla quaedam temporis, donec
illud percipiamus in plenitudine aeternitatis. Hic quorumdam sanctorum
memoriam certis temporibus recolimus, ibi visionem omnium sanctorum sine
intervallo temporis semper habebimus. Hic quasi parvulis nutriendis per
partes instillatur consolatio, quando festa singulorum sanctorum per
temporum intervalla distinguimus; ibi perfectis tota simul influet
plenitudo, quando praesentibus cunctis erit Deus omnia in omnibus.
Providenter itaque, fratres, ut, sicut Deus vos reficere dignatus per
exempla sanctorum, ita et vos ipsum reficiatis per imitationem
sanctorum. Quod ipse praestare dignetur, etc.
|
|