|
Fratres, finis legis Christus est ad justitiam omni credenti (Rom. X).
Qui autem ad finem non pervenit nondum consummatus est: Quidquid enim
est quandiu finis non est, nondum totum est. Curris viam? quantumvis
pergas si ante finem subsistis, non pervenis. Facis opus? si non finis,
non perficis. Ergo finis consummatio est, finis perfectio est, finis
perventio est; et nihil plenum sine fine. Nihil ergo tibi sufficiat ante
finem; nihil sufficiat praeter Christum, quoniam Christus est finis.
Donec Christum habeas non requiescas; non deficias donec ad Christum
pervenias. Christus veritas est, et Christus sapientia est. Si habitum
virtutis et similitudinem foris assumpsisti, coepisti. Si veritatem
intus habes, perfecisti, et habes finem Christum, quia Christus veritas
est. Si vere sapis, et quod sapiendum est sapis, Christum habes et
sapientiam habes, quoniam Christus sapientia est, et ad finem
pervenisti, quoniam Christum invenisti. Christus enim lumen tuum est,
quo illuminaris ad virtutem diligendam et ad veritatem cognoscendam. Non
est autem vera sapientia aliena investigare, sua ignorare. Et propterea
nec sapientia mundi, nec prudentia saeculi veram sapientiam contingit,
quoniam illa aliena inquirit, ista non profutura colligit; quod non
probat veritas Christi, nec docet sapientia Christi. Propterea, fratres,
illam sapientiam quaerite quae vera est, ut eam sciatis quae ad salutem
vestram pertinet, quoniam in illa Christus est, et illa in Christo est,
et qui habet illam, Christum habet. Studete ergo veritatem habere, et
sapientiam veram habere; et habebitis Christum finem vestrum in quo vos
consummari oportet. Totum bonum vestrum Christus est, ipse virtus
vestra, ipse sapientia vestra, ipse exemplum, ipse adjutorium, ipse
victoria, ipse corona. Ipsum diligite, ipsum desiderate, ipsum
amplectimini animo dilectionis, et recompensate vicem retributionis.
Quantumcunque feceritis minus erit quam quod ipse pro vobis sustinuit.
Nondum enim restitistis usque ad sanguinem. Recordamini passionis ejus,
recordamini patientiae ejus, recordamini mausuetudinis et humilitatis
ejus: Cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non
criminabatur (I Petr. II); cum laudabatur, non gloriabatur: cum
contemnebatur, non indignabatur. Haec ergo considerate, fratres, et si
non potestis aequare, studete imitari. Firmate animum vestrum ad
patientiam. Magnum est pati cum Christo, et gloriosum pati pro Christo.
Audite quid promittat patientibus pro se: Vos estis, inquit, qui
permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut
disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam
in regno meo (Luc. XXII). Has igitur, fratres, promissiones ante oculos
habete, quoties grave aliquid vel molestum patimini, quoties aliqua vos
tentatio sollicitat, quoties aliqua molestia gravat; ut non deficiatis
animo in tribulatione, quia si nunc permanetis cum Christo in
tentatione, eritis cum Christo postea in glorificatione. Quod, etc.
Amen.
|
|