TIT. CXVI. De eo quod scriptum est: "Favus distillans labia mea."

Favus distillans labia mea (Cant. IV). Favus Verbum caro factum est in Virgine, distillans redundantiam signat. De hoc solo quia plenus gratia fuit, dici non potuit: Plui super civitatem unam, et super alteram non plui. Pars una compluta est, et pars quae compluta non est, aruit (Amos. IV). Ipse enim totus redundans, et gratiam fundens, quia quod fecit et dixit doctrina fuit; quod fuit medicina. Alterum exemplum, alterum remedium, et de plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I). Ideo distillans, quia unicuique secundum mensuram gratiae infundens.