TIT. CXVII. De duplici gloria veri Salomonis Christi, a patre et matre.

Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua (Cant. III). Egredimini, filiae Sion. Egredimini et ingredimini, et videte regem Salomonem. Egredimini, et videte in eo quod mater dedit. Ingredimini et videte in eo quod Pater dedit. Quod enim mater dedit foris est; quod Pater dedit intus est. Mater dedit infirmitatem, Pater dedit majestatem. Mater dedit substantiam carnis, Pater dedit consortium majestatis. Mater dedit in quo vicit, Pater dedit in quo regnavit. Mater dedit in quo victor coronatur, Pater dedit in quo regnans adoratur. In eo quod a Patre habet de supernis prostravit superbum; in eo quod a matre habet in inferis spoliavit avarum. Ibi victor ab angelis collaudatur; hic vincens et triumphans ab hominibus glorificatur; Egredimini ergo, filiae Sion, et videte Salomonem. Egredimini et videte quod foris est, et laudate. Ingredimini et videte quod intus est, et adorate. Egredimini per compassionem, ingredimini per contemplationem. Egredimini visitantes patientem; ingredimini admirantes gloriantem. Egredimini, et fovete in membris suis adhuc infirmum; ingredimini et videte in seipso excelsum. Si pios senserit humilis, pium se exhibebit sublimis.