|
Logicalis [localis] dicit: Sequere cursum sermonis: Quod ubique est hic
est. Deus est ubique. Si ubique est, quid dicam? Inferam quod non decet?
Ecce locus sordidum quiddam habens, et dixit mihi cogitatio mea: Si Deus
ubique est, illic est. Item si ubique non est Deus, et alicubi est; est
ubi est, et est ubi non est. Si autem locus est ubi est Deus, et locus
ubi non est, localis est Deus. Quod enim nusquam sit quis dicat. Iterum
aliud: Vult Deus omne bonum; ducere autem uxorem bonum est, localis
infert: Ergo vult Deus uxorem ducere. Tales sunt ineptiae stultorum qui
ad sonos vocum pendent. Iterum aliud: Amat Deus omnem creaturam suam
(dicit hoc Scriptura: Nihil odisti eorum quae fecisti, Domine [Sap. X]).
Ergo amat hanc creaturam suam Deus. Sed videte ex hoc quanta inferri
possint non decentia. Sic videtur his qui sonos vocum sine sensu
dijudicant. Ebriosi, inquiunt, amant fortia vina, et caetera hujusmodi.
Multa sunt talia quae dici possent ad hunc modum. Quid ergo? An totum
negamus, an totum confitemur? Alterum contra veritatem; alterum contra
puritatem esse videtur. Si totum negatur, aliquid Deo subtrahitur quod
suum est. Si totum asseritur, aliquid Deo imponitur quod suum non est.
Sed videte discretionem. Generalis possessio ad Deum pertinet; propterea
generalis praedicatio ipsum decet: Hominibus autem quibus partes datae
sunt, particulares locutiones conveniunt. Propter hoc de Creatore omnium
recte dico: Amat totum. De te autem cujus dilectio ad partem trahitur,
cujus possessio parti debetur, recte dico: Hoc aut illud amas, scilicet
aurum amas, argentum amas, pecuniam amas. Quare hoc de Deo similiter non
dico? Propter te. Ego quidem hoc recte dicere possem: Si tu hoc sane
intelligere posses. Tu hoc dictum de te intelligere consuevisti.
Propterea de Deo hoc non dico propter te, ne tu hoc audiens idipsum de
illo dici putes, quod dictum est de te. Propterea tibi parco et discerno
locutionem, ne rem communem existimes Aliud est amor tuus, aliud amor
illius. Idcirco cum dixero: Tu hoc amas, caveo dicere: Ille amat hoc, ne
sic putes ipsum amare, sicut amas tu. Ego autem dicere possem recte, si
tu intelligere non posses prave. Sic dico: Ubique est; et tamen dicere
parco de quibusdam locis: Illic est, ne sic eum illic esse putes,
quemadmodum est quod secundum te est, et non decente Deum modo est. Sic
dico. Omne bonum vult; et tamen de quodam de quo dico: Bonum est hoc,
dicere parco: Hoc vult, propter te, ne existimes eum sic velle sicut tu
vis, et ad hoc velle ad quod tu vis.
|
|